Eduardus VII (rex Britanniarum)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Eduardus VII (rex Britanniarum)
Remove ads

Albertus Eduardus de Gota (9 Novembris 1841 - 6 Maii 1910) Eduardus VII Britanniae et Hiberniae rex erat.

Quick facts
Remove ads

Pueritia

Natus est 1841 filius natu maximus Victoriae Britanniae et Hiberniae reginae et eius mariti Alberti de Gota. Successor throni iam infans parentes suos magnis afficiebat curis, quia erat substantiae turbatae, eruditionis nullum modum diligebat, sed loco eius rei effrenationem. Maxime resistebat res magistris privatis docendas recusabatque dicere atque legere. Sine disciplina, cupidus voluptatum, morosus iram punitionesque multas patris, Alberti de Gota, saepe accipiebat.

Remove ads

Matrimonium et infantes

10 Martii 1863 Alexandrae de Dania nupsit, quae ei peperit infantes:

Remove ads

Eduardi natura

Thumb
"Quattuor generationes" a Gulielmo Quiller Orchardson pictae: Victoria, Eduardus (VII), Georgius (V), Eduardus (VIII)

Animi concitatio magna vitae totae mulieres imprimis erant, ludi fortunae quoque, equirriae, modus Gallicus vivendi mundique theatri, insignium venaturae societatum atque lupanarum. Eduardus vir vivens regalis modi erat. Archetypus erat amatoris blandi sine ulla cogitatione infidelis. Modo cum viginti annos natus esset, amator erat actricum multarum ordini regali suo minime aptarum, quas nonnumquam invitavit in palatium Windsorensem. Actrix Lilia Langtry annis 187. decennii amatrix erat sua perpetua. Amor Eduardi ultimus erat Alicia Keppel (ava avae Camillae Parker Bowles), quacum quotannis multos per dies vitam egit prope Biarritz oppidum in Gallia situm.

Priusquam factus est rex, Albertus Eduardus imprimis erat famosus amationes ob suas: Cambriae princeps bis coram iudicibus fuit. Semel (1870) in divortio uxoris societatis superioris nominatus est divortii causa. Postea (1891) testis fuit, cum iudicium vetito de fortunae ludo fieret.

Sciens eius et naturam et recusationem completam mater Victoria Eduardum volens quam diutissime prohibebat a regis officiis. Palatium Sandringham prope oppidum sita, Eduardi sedes, centrum factus est vitae summae societatis, cui interesse Americanis plurimum pecuniae possidentibus primo permittebatur.

Eduardo rege

Victoria regina cum mortua esset 22 Ianuarii 1901, 59 iam annos natus homo secundus veterrimus fuit, quae adhuc factus est Britannicus/Anglicus/Scoticus rex (praecessus tantum a Gulielmo IV Britanniae et Hiberniae rege). Praeterea heres throni erat diutissime.

Eduardum decretum erat coronaturum esse 26 Iunii 1902; at duos dies ante decretam coronationem ita coepit pati appendicis vermiformis inflammatione, ut coronatio differenda esset. Aegrotatione victa Eduardus 9 Augusti 1902 coronatus est. Eduardus VII Britanniae et Hiberniae rex ab anno 1901 usque ad 1910.

Rege facto collationem fecit decreti nomine Entente cordiale. Nominabatur avunculus Europae et ratio inter Eduardum nepotemque, Germaniae imperatorem Gulielmum II, distractionis plena. Contra amicus magnus erat Franciae, quam primo noverat itinere cum parentibus anno 1855 facto.

Eduardus die 6 Maii 1910 mortuus est bronchitidis fumando suo creati causa.

Remove ads

Nexus externi

Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana Den store danske Deutsche Biographie Store norske leksikon Большая российская энциклопедия 
Principes Walliae
Thumb

Eduardus (II) 1301–1307 Eduardus de Woodstock 1343–1376 Ricardus (II) 1376–1377 Henricus (V) 1399–1413 Eduardus de Westmonasterio 1454–1471 Eduardus (V) 1471–1483 Eduardus de Middleham 1483–1484 Arthurus 1489–1502 Henricus (VIII) 1504–1509 Edwardus (VI) 1537–1547 Henricus Fridericus 1610–1612 Carolus (I) 1616–1625 Carolus II 1641—1649 Iacobus Stuart 1688 Georgius (II) 1714–1727 Fridericus 1729–1751 Georgius (III) 1751–1760 Georgius (IV) 1762–1820 Eduardus (VII) 1841–1901 Georgius (V) 1901–1910 Eduardus (VIII) 1910–1936 Carolus (III) 1958–2022 Gulielmus 2022—

Remove ads
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads