Elephas pumilio
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Elephas pumilio[1] plures elephantorum species humili statura denotat, quae quidem nunc maxima ex parte exstinctae aevo glaciali variis in insulis progressae sunt. Reductio magnitudinis, quae etiam in aliis mammaliis (ut puta in hippopotamo) observatur, aptatio ad minorem in insula ambitum, cibum tenuiorem et carnivorum absentiam esse videtur.


Remove ads
Elephantes insulares Europaei exstincti
In nonnullis insulis Maris Mediterranei Pleistocaeno formae pumiliones vixerunt, quae maxima ex parte ex Elephante antiquo ortae sunt. Praeterea sunt species, quamvis rarius, quae a Mammutho repetunt.
- Elephas falconeri (sive elephas pumilio Siculus), ex quo elephas mnaidriensis (sive elephas melitensis) progressus est.[2][3]
- Elephas tiliensis in insula Telo vixit, species propinquae aliis in insulis Aegaei maris.[4] Utrum in picturis muralibus Aegypti antiquae tales elephantes pumiliones depicti sint, disputatur.[5] Ossa capitis elephantum pumilionum forsitan ad Cyclopum fabulam nascendam contulerunt, quod elephantes media in fronte unam narem habent, quae perperam oculus interpretari potest.[6]
- Elephas cypriotes
- Mammuthus lamarmorai Sardiniae.[7]
- Mammuthus creticus, quae est species minima nota.[8]
Remove ads
Aliae species exstinctae
- Mammuthus primigenius in Oceano arctico.[9][10]
- Mammuthus exilis in insulis ante litus Californiae meridianae sitis.[11]
- Elephas celebensis in Celebi
Species recentes
- Elephas pumilio nomine Elephas maximus borneensis, qui in insula Borneo vivit, sub-species est Elephantis maximi.
- Praeterea de elephante pumilione Africano nomine "Loxodonta pumilio", num in silva pluviali Africae re vera sit, disputatur.[12]
Bibliographia
- Jordi Augusti: Mammoths, Sabertooths and Hominids 65 Million Years of Mammalian Evolution in Europe. Columbia University Press, Novi Eboraci et al. 2002, ISBN 0-231-11640-3
- Erich Thenius: Grundzüge der Faunen- und Verbreitungsgeschichte der Säugetiere. Gustav Fischer, Stuttgardiae 1980, ISBN 3-437-30312-0
- Harald Gebhardt und Mario Ludwig: Von Drachen, Yetis und Vampiren - Fabeltieren auf der Spur. Domus editoria BLV-Verlag, Monaci, 2005, ISBN 3-405-16679-9
Remove ads
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads