Aegyptus antiqua

From Wikipedia, the free encyclopedia

Aegyptus antiqua
Remove ads

Aegyptus antiqua fuit antiqua Africae civilizatio in septentrione et oriente continentis regione sita, in unum secundum ripas inferiores fluminis Nili collata, in terra quae nunc est Aegyptus, civitas hodierna. Civilizatio Aegyptia circa 3150 a.C.n. secundum chronologiam Aegyptiam coaluit,[1] Aegypto superiore et inferiore sub primo pharaone civilitate coniunctis.[2] Historia Aegypti antiquae in serie regnorum constantium facta est, a temporibus inconstantiae interregna appellandis separatorum: in Regno Vetere aetatis aeneae ineuntis, Regno Medio aetatis aeneae mediae, Regno Novo aetatis aeneae exeuntis. Aegyptus culmen potestatis per Regnum Novum attigit, tempore Ramessidarum, postquam lentam coepit deminutionem. Terra a continuatione potestatum externarum, inter quas Libya, Nubia, Assyria, Babylonia, Imperium Achaemenidarum, et Macedonia, tertio interregno et aevo recentiori invasa vel superata est. Alexandro Magno morte, Ptolemaeus Soter, unus ex eius legatis, se ut novus Aegypti rector instituit; domus Ptolemaica deinde civitati temperavit usque ad 30 a.C.n., cum ab Imperio Romano victa, provincia Romana facta est.[3]

Thumb
Sphinx et pyramidae Gizenses sunt inter notissima signa civilizationis Aegypti antiquae.
Thumb
Tabula Aegypti antiquae maiores urbes et locos temporum domuum regalium (circa 3150 ad 30 a.C.n.)

Multos deos venerabantur Aegyptii antiqui; rex, quem humanam Hori dei incarnationem esse putabant, pharao appellabatur. Regnum anno 31 a.C.n., vero iam Imperio Romano subiectum, post pugnam Actiacam, interiit.

Remove ads

Historia

Historia Aegypti antiquae plerumque est ita divisa:

  • Aevum praedynasticum (ante coniunctionem Aegypti superioris Aegyptique inferioris 3150 a.C.n.)
  • Aevum protodynasticum (inter 3100 a.C.n. et 3000 a.C.n.)
  • Aevum primarum domorum (prima secundaque domus)
  • Regnum Vetus (inter tertiam sextamque domos)
  • Interregnum I (inter septimam undecimamque domos 2181 - 2050 a.C.n.)
  • Regnum Medium (duodecima tertiaque decima domus 2050 - 1690 a.C.n.)
  • Interregnum II (inter quartam decimam septimamque decimam domos 1690 - 1549 a.C.n.)
  • Regnum Novum (inter duodevicensimam vicensimamque domos 1549 - 1069 a.C.n.)
  • Interregnum III (inter primam et vicensimam quintamque et vicensimam domos 1069 - 653 a.C.n.)
  • Aevum recentius (inter sextam et vicensimam primamque et tricensimam domos)
  • Regnum Ptolemaicum (Aegyptus Ptolemaica 332 - 30 a.C.n.)
Remove ads

Pinacotheca

Papyri

Regnum Medius

Conferatur pagina principalis: Regnum Medium Aegypti.

Secundus medius

Notae

Fontes Graeci antiqui

Bibliographia

Bibliographia addita

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads