Embryophyta
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Embryophyta[1] sunt subdivisio plantarum muscos, hepaticas, anthocerotes, Horneophytopsida et plantas vasculares (seu Tracheophyta) continens.[2] Cum maxima pars Embryophytorum in terris vivat, reliquarum plantarum vero, e contra, in aquis, in multis linguis pro Embryophytis nomen plantarum terrestrium (Anglice: land plants, Francogallice: plantes terrestres) simpliciter, etiamsi minus accurate usurpatur.[3] Apud nonnullos auctores autem nomen plantarum ad sola Embryophyta restringitur.[4]

Remove ads
Locus in systemate plantarum
Embryophyta saepius tamquam infraregnum[5] habentur, pars subregni Viridiplantarum, quarum altera pars, inter algas connumerata, Chlorophyta nuncupatur.[2] Appellatio antiquissima harum plantarum est Cormophyta[6] (a Graeco κορμός, truncus), sed nomen Embryophytorum frequentius in usu est. Est et aliud synonymum, Telomophyta nempe, ad theoriam Zimmermannianam evolutionis plantarum se referens.[7]
In aliis autem systematibus Embryophyta et Charophyceae partes Streptophytorum sunt,[8] vel Embryophyta (Embryobionta) et Charophyta omnia Streptobiontorum.[3]
Remove ads
Descriptio
Embryophyta a reliquis plantis differunt praesertim:
- sporophytis multicellularibus per meiosin sporas cum parietibus sporopollenino incrustatis producentibus;
- gametangiis (structuris ubi gametae originem ducuntur) multicellularibus, archegoniis nempe et antheridiis;
- zygoto retento nutritoque (tamquam embryo, unde et nomen) in archegonio.[9]
Evolutio
Fossilia corporum Embryophytorum antiquissimorum desunt, unde et origo eorum de sporis agnoscitur. A palynologis monstratur spores periodo Ordovicii medii mutatas esse, maiores nempe factas esse, formasque earum magis regulares, quod pro testimonio originis Embryophytorum illo tempore habetur.[10] Embryophytum vero antiquissimum bene cognitum (cuius scilicet corpus bene recognoscitur), Cooksonia, Silurio vixit.[11]
Embryophyta dividi possunt in Bryophyta sensu lato, quorum sporophytum sporangium unicum semper habet, atque Polysporangiophyta, sporophytis ramificatis. Polysporangiophyta Silurio apparuisse putantur.[12]
Numerus hodiernarum specierum Embryophytorum circiter 330 000 est, e quibus 308 000 angiospermarum.[13]
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
