Eudicotyledones
taxon From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Eudicotyledones[1] vel Eudicotyledoneae[2] sunt monophyleticus plantarum florentium grex, qui a prioribus auctoribus tricolpati et dicotyledones non-Magnoliidi appellatus est. Nomen ad verbum significat 'dicotyledones veri', quod grex plurimas plantas dicotyledones habitas continet, quibus sunt usitatae proprietates dicotyledonosae. Nomen eudicotyledonum, a Doyle et Hotton anno 1991 positum, late acceptum est ad spectandum ad unum ex maximis angiospermarum cladis (qui in plus quam 70 centesimis omnium angiospermarum consistit); alius cladus in monocotyledonibus consistit. Dicotyledones reliqui aliquando appellantur palaeodicotyledones, sed hoc nomen non late acceptum est, quod id ad gregem monophyleticum non spectat.
![]() |
Suadetur ut haec commentatio ad "Eudicotyledoneae" moveatur. Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis. It is proposed to move this page to Eudicotyledoneae. Please give your opinion on the talk page. Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Eudicotyledoneae zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten. Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Eudicotyledoneae. Vi estas petata komenti prie en la diskutejo. ![]() |

Primula hortensis, eudicotyledon
Palaeontologia
Cretaceum superius - Recens
Subdivisiones: Cladi
*Ranunculales
- Sabiales
- Proteales
- Trochodendrales
- Buxales
- Eudicotyledones nucleares:
- Berberidopsidales
- Dilleniales
- Gunnerales
- Caryophyllales
- Santalales
- Saxifragales
- Vitales
- Rosidae circa 16 ordines
- Asteridae circa 10 ordines
Permultae plantae familiares sunt eudicotyledones. Nonnullae sunt Acer, Brassica oleracea, Macadamia, Malus domestica, Myosotis, Ranunculus, Solanum tuberosum, Spinacia oleracea, et Taraxacum.
Aliud nomen eudicoyledonum est plantae tricolpatae, nomen quod ad morphologiam pollinis spectat. Huic gregi est pollen tricolpatum, vel formae ex eo deductae. His pollinibus sunt tres vel plus pori, in sulcis geniti appellatis colpis. Contra has plantas, plurimae aliarum plantarum seminiferarum (hoc est gymnospermae, monocotyledones, et palaeodicotyledones) pollen monosulcatum gignunt, poro uno in sulco. Nomen tricolpatarum, a nonnullis botanistis antepositum ut confusio cum dicotyledonibus, grege non monophyletico, vitetur (Judd et Olmstead 2004).
Nomen Anglicum eudicots adhibetur in systematibus APG (1998) et APG II (2003) ad classificandas angiospermas. Adhibetur ad cladum, gregem monophyleticum, qui plurimos (priores) dicotyledones comprehendit.
Remove ads
Subdivisiones
Eudicotyledones in duos greges disponi possunt: eudicotyledones basales (Anglice: basal eudicots) et eudicotyledones nucleares (core eudicots).[3] Eudicotyledones basales est nomen haud sollemni more pro grege paraphyletico; eudicotyledones autem nucleares sunt grex monophyleticus.[4]
Altera investigatio suasit ut eudicotyledones disponi possint in duos clados: Pentapetala, omnes eudicotyledones nucleares praeter Gunnerales comprehendentia, et Gunnerales.[5] Pentapetala in tres clados tum disponi possunt:
- (i) in clado superrosidarum, qui consistit in Rosidis, Vitaceis, et Saxifragalibus
- (ii) in clado superasteridarum, qui consistit in Berberidopsidalibus, Santalalibus, Caryophyllalibus, et Asteridis
- (iii) in familia Dilleniaceis
Intra eudicotyledones nucleares, maximi greges sunt rosidae et asteridae:
- eudicotyledones :
Praeterea, intra quemque cladum sunt nonnullae familiae ordinesque inordinati (genera inordinata hic non nominantur) :
- cladus eudicotyledones
- familia Buxaceae [+ familia Didymelaceae]
- familia Sabiaceae
- familia Trochodendraceae [+ familia Tetracentraceae]
- ordo Ranunculales
- ordo Proteales
- cladus eudicotyledones nucleares
- familia Aextoxicaceae
- familia Berberidopsidaceae
- familia Dilleniaceae
- ordo Gunnerales
- ordo Caryophyllales
- ordo Saxifragales
- ordo Santalales
- cladus rosidae
- cladus eurosidae I
- familia Zygophyllaceae [+ familia Krameriaceae]
- familia Huaceae
- ordo Celastrales
- ordo Malpighiales
- ordo Oxalidales
- ordo Fabales
- ordo Rosales
- ordo Cucurbitales
- ordo Fagales
- cladus eurosidae II
- familia Tapisciaceae
- ordo Brassicales
- ordo Malvales
- ordo Sapindales
- cladus asteridae
- ordo Cornales
- ordo Ericales
- cladus euasteridae I
- familia Boraginaceae
- familia Icacinaceae
- familia Oncothecaceae
- familia Vahliaceae
- ordo Garryales
- ordo Solanales
- ordo Gentianales
- ordo Lamiales
- cladus euasteridae II
Nota bene: "+ ..." optionem dat ut segregatum prioris familiae.
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads