Expressionismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Expressionismus fuit motus modernisticus, primum in poesi et pictura, plerumque in Germania saeculo vicensimo ineunte natus. Eius proprietas maximi momenti est mundum solum e sententia subiectiva repraesentare, quem effectui animi penitus distorquit ad modos notionesque evocandas.[2][3] Artifices expressionistici significationem experientiae animi motuum, non realitatem corpoream, communicare volebant.[4][5]






Expressionismus modus avant-garde ante bellum mundanum primum ortus est, sed populo Germanico tempore Rei Publicae Vimarianae,[2] praecipue Berolini, gratissimus manebat. Variissimas attingebat artes, inter quas architectura, cinematographia, litterae, musica, pictura, saltatio, theatrum.
Nomen motui proprium aliquando quoddam angst (Latine:anxietas) significat. Sensu autem latiore, pictores aetatum priscarum, sicut Matthaeus Grünewald et El Greco, expressionistici aliquando appellantur, quamquam vocabulum operibus saeculi vicensimi usitate adhibetur. Expressionisticus animi conspectus singulorum hominum quoddam responsum positivismo aliisque artis modis, sicut Naturalismo et Impressionismo, aliquando habetur.[6]
Remove ads
Artifices expressionistici
Inter artifices expressionistici maximi momenti saeculo vicensimo ineunte erant:
- Africa Australis: Maggie Laubser, Irma Stern
- Armenia: Martiros Saryan
- Australia: Sidney Nolan, Carolus Blackman, Ioannes Perceval, Albertus Tucker, Joy Hester
- Austria: Egon Schiele, Anscharius Kokoschka, Iosephus Gassler, Alfredus Kubin, Georgius Trakl
- Belgium: Constantia Permeke, Gustavus De Smet, Frits Van den Berghe, Iacobus Ensor, Albertus Servaes, Floris Jespers, Gustavus Van de Woestijne
- Brasilia: Anita Malfatti, Cândido Portinari, Di Cavalcanti, Iberê Camargo, Lazarus Segall
- Britanniarum Regnum: Francisus Bacon, Franciscus Auerbach, Leo Kossoff, Lucianus Freud, Patricius Heron, Ioannes Hoyland, Howardus Hodgkin, Ioannes Walker
- Civitates Foederatae: Ioannes Albright, David Aronson, Milton Avery, Leonardus Baskin, Georgius Biddle, Hyman Bloom, Petrus Blume, Carolus Burchfield, David Burliuk, Stuart Davis, Lyonel Feininger, Gulielma Weber Furlong, Elaine de Kooning, Gulielmus de Kooning, Beauford Delaney, Arthurus G. Dove, Norris Embry, Philippus Evergood, Kahlil Gibran, Gulielmus Gropper, Philippus Guston, Marsden Hartley, Albertus Kotin, Yasuo Kuniyoshi, Rico Lebrun, Iacobus Levine, Alfredus Henricus Maurer, Robertus Motherwell, Alicia Neel, Abraham Rattner, Beniaminus Shahn, Harrius Shoulberg, Iosephus Stella, Harriua Sternberg, Henricus Ossawa Tanner, Dorothea Tanning, Gulielma Weber, Max Weber, Hale Woodruff, Carolus Zerbe
- Estonia: Conradus Mägi, Eduardus Wiiralt
- Finnia: Tyko Sallinen,[7] Alvar Cawén, Juho Mäkelä, Wäinö Aaltonen
- Francia: Fridericus Fiebig, Georgius Rouault, Georgius Gimel, Gen Paul, Chaim Soutine
- Germania: Ernestus Barlach, Ioannes Robertus Becher, Maximus Beckmann, Fritz Bleyl, Henricus Campendonk, Otto Dix, Conradus Felixmüller, Georgius Grosz, Gualtherius Hasenclever, Ericus Heckel, Carolus Hofer, Ernestus Ludovicus Kirchner, Käthe Kollwitz, Gulielmus Lehmbruck, Elfriede Lohse-Wächtler, Augustus Macke, Franciscus Marc, Ludovicus Meidner, Paula Modersohn-Becker, Otto Mueller, Gabriela Münter, Rolf Nesch, Aemilius Nolde, Maximus Pechstein, Carolus Schmidt-Rottluff
- Graecia: Georgius Bouzianis
- Hungaria: Tivadar Kosztka Csontváry
- Islandia: Einar Hákonarson
- Helvetia: Carolus Eugenius Keel, Cuno Amiet, Paulus Klee
- Hibernia: Ioannes B. Yeats
- Indonesia: Affandi
- Italia: Aemilius Iosephus Dossena
- Mexicum: Mathias Goeritz, Rufinus Tamayo
- Nederlandia: Carolus Eyck, Gulielmus Hofhuizen, Hermannus Kruyder, Iosephus Min, Ioannes Sluyters, Vincentius van Gogh, Ioannes Wiegers, Henricus Werkman
- Norvegia: Eduardus Munch, Kai Fjell
- Polonia: Henricus Gotlib
- Portugallia: Marius Eloy, Amadeus de Souza Cardoso
- Romania: Horia Bernea
- Russia: Basilius Kandinsky, Marcus Chagall, Alexander von Jawlensky, Natalia Goncharova, Mstislav Dobuzhinsky, Marianna von Werefkin
- Suecia: Axel Törneman
- Ucraina: Alexis Gritchenko, Vadim Meller
Remove ads
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads