Foraminifera

taxon (Chromista) From Wikipedia, the free encyclopedia

Foraminifera
Remove ads

Foraminifera sunt organismi unicellulares heterotrophi, quorum pseudopodia[1] per anastomoses reticulum efformant (reticulopodia ergo dicuntur) et qui saepissime testam (plerumque calcaream) possident, unde et tamquam fossilia frequenter inveniuntur.[2]

Thumb
Ammonia tepida, foraminiferum hodiernum reticulopodiis e testa extensis

Eukaryota  
Rhizaria  Foraminifera
d'Orbigny, 1826
   
Remove ads

Locus inter alia phyla

Olim inter Protozoa connumerabantur ut classis vel ordo Rhizopodum,[3] nunc vero tamquam phylum[2] habentur ad regnum[4] (vel infraregnum)[5] Rhizariorum pertinens.

Descriptio

Reticulopodia

Reticulopodia, pseudopodia scilicet ramificata anastomosesque formantia, ad nutriendum foraminiferis serviunt, qui iis ad capiendas praedas utuntur.[6] Cytosceletus reticulopodiorum in microtubulis consistit.[7]

Testae

Thumb
Neogloboquadrina pachyderma, foraminiferum plancticum hodiernum (testa ca. 0.4 mm longa): nota foramen quo ultima camera cum iis quae extra sunt conectitur.

Foraminiferorum testae, foramina semper (unde et nomen) quibus camera cum iis quae extra sunt vel camerae secum iunguntur habentia, inter se tum compositione mineralogica, tum forma differunt.[8]

Testae enim tum e particulis a foraminifero collectis, exempli gratia e granis sabuli, fieri possunt (quae testae agglutinatae dicuntur), tum e proteinis, silica vel calcii carbonate a foraminifero secretis (testae organicae, siliceae vel calcareae); nonnulla vero teste omnino carent. Minerale carbonatis calcii in testis foraminiferorum calcites est, rarius vero aragonites. Crystalla calcitis possunt tum axes opticas parallelas habere, quo in casu testae aliquot translucidae apparent (testae hyalinae); tum axes opticas inordinatas, quo in casu porcellano aspectu similes sunt.[9]

Formae testarum pervariae esse possunt, cameris tum singulis (nonnumquam ramificatis, ut Astrorhiza), tum multis (in una, duabus tribusve lineis dispositis, vel secundum dispositionem planispiralem trochospiralemve,[10] vel etiam irregulariter dispositis).[2]

Vita

Sunt inter foraminifera species benthicae (in fundo maris viventes), plancticae (in ipso mari), atque substrato adhaerentes.[8] Nonnulla (benthica magna et planctica), ab algis (rhodophytis, chlorophytis, dinoflagellatis vel diatomeis), mutualismo instaurato, enutriuntur; reliqua vero aut tamquam praedatores de aliis unicellularibus, immo et de animalibus vivunt, aut detritivora sunt.[2]

Pinacotheca

Remove ads

Evolutio

Thumb
Schema testae Fusulinae (foraminiferi multilocularis periodus Carboniferae) sectae ad structuram internam monstrandam.

Origo Foraminiferorum, quae a proavis suis praesentia reticulopodiorum distinguuntur, abhinc annorum circiter 800 000 000 locum habuisse horologio moleculari aestimatur.[11] Attamen Platysolenites antiquissimus, foraminiferum veterrimum ob praesentiam testae nobis notum, in stratis Cambrii inferioris inventum est.[12] Foraminifera antiquiora unilocularia erant (unam tantum cameram habentes); prima Foraminifera multilocularia Devonio medio apparuerunt.[13] Usque ad periodum Iurassicam foraminifera omnia benthica erant; tunc primae formae planctonicae originem duxerunt.[14] Palaeocaeno nonnulla foraminifera benthica mutualismum cum algis instauraverunt, unde et statura eorum multo crevit.[15]

Systema Foraminiferorum

Generale

Thumb
Marginopora sp., foraminiferum familiae Soritidarum a Miocaeno usque ad hodiernum diem vivens: testa permultas cameras exhibens (a: protoconcha; b: deuteroconcha; ambae circumdatae a multis cameris parvis, secum coniunctis et cum iis que extra sunt trans poros conexis; variae sectiones monstrantur).

Systema Foraminiferorum primo secundum compositionem chemicam et microstructuram testae ordinatum est., ordine Foraminiferidorum in quinque subordines diviso, nempe: Allogromiina (testis membranaceis vel e pseudochitino), Textulariina (testis agglutinatis), Fusulinina (testis e calcite microgranulari), Miliolina (testis e calcareis porcellaneis[16]) et Rotaliina (testis calcareis hyalinis).[8]

Secundum propositionem recentiorem Foraminifera secundum formam testae dividuntur, nempe in Monothalamea (testis unilocularibus), Tubothalamea (testis bi- vel multilocularibus, cameris tubulosis saltem in iuvenibus) et Globothalamea (testis multilocularibus, cameris sphaericis semilunaribusve saltem in iuvenibus). In hoc systemate nec ordines compositionem chemicam testae uniformem habent.[9]

Genera et species

Numerus specierum hodiernarum Foraminiferorum est circiter 4000 marinorum et ad 50 in aquis dulcibus. Attamen numerus specierum fossilium circiter 36000 est.[2]

Inter genera celebria foraminiferorum Nummulites enumerari potest.[17]

Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads