Fridericus Caesius

eruditus From Wikipedia, the free encyclopedia

Fridericus Caesius
Remove ads

Fridericus Caesius[1] marchio II. Monticellorum,[2] vulgo Federico Angelo Cesi (natus die 26 Februarii 1585; Aquis Spartis die 1 Augusti 1630 mortuus), eruditus Italiae, conditor fuit anno 1603 Academiae Lynceorum.

Quick facts

E familia nobili sub dicione pontificia florente ortus est, patre Friderico Caesio primo Monticellorum marchione, matre Olympia de Ursinis, patruo Bartholomaeo(it) cardinale futuro. Romae natus et educatus, anno 1614 Artemisiam Columnam in matrimonium duxit quae mox puerperio mortua erit. Anno 1617 nuptiis secundis Isabellam de Salviatis duxit, e qua filiam Olympiam genuit. Ab anno insequenti, Roma relicta, Aquis Spartis habitabat. Patre die 24 Iunii 1630 mortuo, titulos domini Aquae Spartae marchionisque Monticellorum brevissime gessit. Ipse eodem anno mortem obiit.

Remove ads

Lynceorum princeps

Ioanne Heckio Batavo propter rixam in carcere iacente, qui artem medendi Scandiliani in oppido apud maternam Ursinorum familiam prospere egerat, Fridericus Caesius iuvenis familiarem iuris tironem Franciscum Stellutum Fabrianensem ad captivum liberandum misit. Quo facto Caesius et Stellutus de rebus scientificis colloqui cum Heckio incipiebant, qui iam apud universitatem Perusinam in botanica eruditus insuper alchemiae et astrologiae studebat. Is praeter alios modum scientiae persequendae vitaeque studiosae vivendae praescripsisse censetur quem alii libenter acceperunt. Collega quarto convitato Anastasio de Filiis Interamnensi Caesiorum fortasse cliente, Fridericus annum undevigesimum agens Academiam condidit "Lynceorum", videlicet "eorum qui sicut lynces perspicuunt". Quae academia, primum die 17 Augusti 1603 congressa, die 25 Decembris eiusdem anni rite constituta est. Fridericus autem interdictionem patris mox incurrit, cui neque mores Heckii neque inutilia Academicorum studia placebant. Illis tribus statim a Roma expulsis, Fridericus acta Academiae usque in annum 1609 per epistulas assidue gerebat.

Remove ads

Opera

Thumb
Franciscus Stellutus, Il Pegaso (epithalamium Friderici Caesii Isabellaeque de Salviatis, 1617)
Impressa
  • 1624 (cum Ioanne Fabro) : Praescriptiones Lynceae Academiae. Interamnae: in typographeio Thomae Guerrerii Textus
  • 1625 (cum Francisco Stelluto) : Apiarium, ex frontispiciis naturalis theatri principis Federici Caesii ... depromptum. Romae: ex typographeio Iacobi Mascardi De hoc opere Textus
  • 1628; 1648-1651 (editor cum Francisco Stelluto) : Franciscus Hernandez, Rerum medicarum Novae Hispaniae thesaurus; editione posteriori Nova plantarum, animalium et mineralium Mexicanorum historia
  • 1630 : "De caeli unitate" in Christophorus Scheiner, Rosa ursina pp. 775-784 Textus apud Internet Archive
  • 1651 : "Phytosophicarum tabularum ex frontispiciis naturalis theatri principis Federici Caesii Lyncei ... desumpta prima pars" in Franciscus Hernandez, Nova plantarum, animalium et mineralium Mexicanorum historia p. 901 ff. Textus
  • 1880 : "Del natural desiderio" in Gilberto Govi, "Intorno alla data di un discorso inedito pronunciato da Federico Cesi fondatore dell'Accademia de'Lincei" in Memorie della Reale Accademia Nazionale dei Lincei. Classe di scienze morali, storiche e filologiche ser. 3 vol. 55 (1879-1880) pp. 244-261
  • 2015 : Brent Elliott, Luigi Guerrini, David Norman Pegler, edd., Flora: Federico Cesi's botanical manuscripts. 3 voll. Londinii: Royal Collection Trust (Paper museum of Cassiano dal Pozzo, ser. B, pars 7)
Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads