Fructus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Fructus
Remove ads

Fructus (-us, m.) sensu botanico est structura plantae cui insunt semina. Pars autem fungi quae sporas gignit corpus fructiferum appellatur.[1] Vocabulum fructus sensu communi tales structuras denotat illarum tantum specierum in quibus comestibiles fiunt. Latinitate classica, fructus appellari solebat fructificatio (praesertim comestibilis) arborum, frux autem semen comestibile leguminum, frumentum semen comestibile cerealium; quae nomina omnia, partes tam utiles quam gustabiles plantarum variarum denotantes, a fruendo derivantur.[2]

Thumb
Corbis fructuum a Balthasare van der Ast anno fere 1632 pictus
Thumb
Fructus comestibiles
Thumb
Fructus comestibiles Barcinone Catalauniae in porticu La Boqueria venundati

Arbores plantaeque fructiferae, scil. quae fructus edules producunt, ab hominibus late seruntur.

Remove ads

Forma fructuum botanica

  • Fructus carnosus: bacca, pomum, drupa, hesperidium, pepo
  • Fructus siccus: achenium, capsula, caryopsis, cypsela, folliculus, legumen, samara, schizocarpum
  • Fructus multiplex
  • Fructus aggregatus sive etaerium est grex fructuum concrescentium de ovariis singulis in eadem flore, quae fructus unus videntur.

Cultus et usus fructuum

Index fructuum utilissimorum
More information Nomen antiquum(nomen recentius) nomen vernaculare, Species taxinomica ...

Index nucum vel fructuum siccorum hominibus utilium sub voce Nux reperitur.

Remove ads

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads