Funis

From Wikipedia, the free encyclopedia

Funis
Remove ads

Funis est longa et flexibilis res admodum crassa ex naturalibus aut artificiosis fibris contexta. Etiam restis pro fune universe sumitur, nisi quod funis de crassioribus quoque dicitur, restis autem de tenuioribus. Itaque qui per catadromum decurrit funambulus appellatur, nam restis, quae apud antiquos suspendendi instrumentum erat,[2] non satis firma est. Apud antiquos funes et restes de cannabi, lino, iunco, palma, scirpo, sparto conficiebantur,[3] hodie etiam de polyesteribus et metallo fiunt.

Thumb
Funis cannabinus in orbem convolutus.
Thumb
Funis contentiosus alterno ductu in diversa distenditur.[1]

Funis inter maxima et antiquissima inventa humanitatis numeratur, qui re vera effecit, ut cultura humana nata sit. Ne telephonulum quidem sine fune operatur. Omnes mundi radiophori funibus chalybeis continent. Electricitas per funes cupreos meat. Etiam vestes nostrae ex minimis funibus factae sunt, nam funes nihil sunt nisi fila pinguissima.

Funis ut filum fit. Opus est fibris, quae in fila nentur. Fila autem alteris filis circumplicantur, quae frictione inter se cohaereant. Fila funalia cum alteris implicantur, ut solidus fiat funis. Funis communis metrorum 220 in longitudinem est. Ad funem eius longitudinis fabricandum fila metrorum 300 requiruntur. Unum filum funale eius longitudinis unum chiliogramma fibrae cannabinae poscit. Idcirco funificinae in longis aedificiis sitae erant.

Remove ads

De fune faciendo

Fibrae in fila nendae olim in fune faciendo maximam operam artemque exegerunt, ut filum funale aequale fieret. Quo pinguior funis, eo pluribus filis opus est.

Primum, filum funale adligatur ad uncum, unde trahitur ad machinam rotabilem, cui terni sunt unci. Deinde machina manubrio rotatur. (In funificinis modernis haec automatice fiunt.) Structura funis fortissima ex ternis fibris fit, nam tum frictio quam maxima est. Fila funis ligneo separantur instrumento, quo soliditas funis reguletur. Quod insrumentum fusti vel paxillo simile est.

Filum semper ad dextram vertitur, quia ita validius est. Hoc fit quia fibra cannabina in eandem partem dirigitur. Funis autem ad sinistram vertitur.Funis pauca metra longus paucis minutis fit. In eo manent tensiones, quae funem ab utroque fine trahendo tolluntur, simulque structura clauditur. Tensio animadverti potest, cum funis trahendo extensus est. Funis fere digiti crassitudine pondus circiter sescentorum chiliogrammatum sustinere potest. Inventio machinae netoriae annis 1760 non solum initium rerum novarum industrialium significavit sed etiam fabricationi fili funalis profuit. Res bellica magnopere artem funalem auxit, sicut factum est, cum Britanni et Batavi magnas classes bellicas saeculo XVII aedificare coeperunt, nam celeriores funium faciendorum rationes elaborare debebant. Tum enim machina funalis inventa est.

Rudens et ora funes nautici sunt.

Funarius est artifex qui funes facit[4].

Remove ads

Nexus interni

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads