Google

From Wikipedia, the free encyclopedia

Google
Remove ads

Google LLC (-is, n.),[2] seu nomine in colloquiis interretialibus vulgo Gugula (-ae, f.) scripto,[3][4][5] est multinationalis corporatio publica in Foederatis Civitatibus constituta, societas technologica quae ministeria et opera ad interrete pertinentia praebet, inter quae technologiae proscriptionis interretialis, machina quaesitoria (etiam appellata instrumentum exquisitorium Guglianum[6]), computatio nubifera, corpora programmatum, et apparatus computatrales. Quod collegium putatur una ex quinque societates Big Tech, una cum Amazon, Facebook, Apple, et Microsoft.[7][8][9]

Logotypus societatis ex anno 2015.
Thumb
Laurentius Page et Sergius Brin anno 2003.
Thumb
A laeva: Ericus Schmidt, praeses Google, cum cofundatoribus Sergio Brin et Laurentio Page anno 2008.
Thumb
Societatis praetorium Novi Eboraci situm, ubi plurimi eius venditorum laborant.
Thumb
Praetorium Toronti situm.
Thumb
Praetorium Dublini situm. principalis officina Google Ads for Europe.

Pagina semiprotecta

Ustricibus usoribusque ignotis hoc tempore non licet hanc paginam recensere. Si nomine Vicipaediano cares, quaesumus ut emendationes in pagina disputationis proponas vel nomen crees.

Thumb
Praetorium societatis Mountain View in California situm et Googleplex usitate appellatum.[1]

Societas fundata est die 4 Septembris anno 1998 a Sergio Brin et Laurentio Page, gradum doctoralem petentibus apud Universitatem Stanfordiensem in California. Qui hodie quattuordecim fere centesimas eius actiarum tenent ac quinquaginta sex centesimas potestatis suffragandi per actias extraordinarias continent.

Societatis sententia est: "Mundi scitu digna ordinare, universalia aperta utilia reddere." Primum officium die 27 Septembris initiavit.

Brin et Page, societatem nominantes, googol imitari conabantur (qui numerus saepissime google nunc vulgatur), sed litteras fortuite erraverunt.

Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibiographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads