Hadrianus VI
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Hadrianus VI (natus Adriaan Florenszoon Boeyens Dedel seu Hadrianus Floris filius Boeyens Dedel, 2 Martii 1459; mortuus 14 Septembris 1523) fuit episcopus Romanus et pontifex maximus Ecclesiae Catholicae. Batavus erat.

Remove ads
Vita
Hadrianus Floris f. Boeyens Dedel in urbe Batavae Traiecto ad Rhenum die 2 Martii 1459 natus est. Pater Hadriani Boeyentis Dedelis fuit ebenista Flor Boeyentis f. Dedel. Mater eius Geretrudis fuit. Avus Hadriani fuit Boeyens de Edele, proavus Hadriani fuit Ioannes Edel. Primum cognomen "Boeyens" a patronimico "Boeyentis filio" pendet. Secundum cognomen "Dedel" ab originaria forma "de Edele" tractum est.
Anno 1476 Hadrianus studia philosophiae apud universitatem Lovanii coepit. Post duos annos magister factus theologiae ac iuri canonico studuit. Anno 1491 doctor theologiae factus est. Devotio moderna Hadriano fuit.
Hadrianus rector et cancellarius universitatis Lovanii fuit.
Hadrianus praeceptor et postea consiliarius imperatoris Caroli V fuit.
Mense Novembri 1516 Hadrianus inquisitor magnus Aragonae et Navarrae, postea episcopus urbis Hispanicae Tortosae ac die 25 Iunii 1517 cardinalis a papa Leone X creatus est.
Remove ads
Pontificatus
Die 9 Ianuarii 1522 Hadrianus papa creatus est. Boeyentis Dedelis electio Romanis non placuit ac "Papa Barbarus" is vocatus fuit.
Hadrianus VI per saecula ultimus papa fuit qui non ex Italia venit. Nostra tandem aetate cardinales alienigenos papas eligere coeptum est, ut Ioannem Paulum II, qui a Polonia venit, et Benedictum XVI, qui natione theodisca erat, et Franciscum, qui in Argentina natus est, et Leonem XIV, qui in America natus est.
Sepultus est in ecclesia sanctae Mariae Animae (italice dell'Anima) ad collegium Teutonicum, ubi sepulcrum eius factum iussu episcopi Guilielmi de Enckevoirto qui unicus cardinalis in unico concistoro Hadriani fuit[1], quem papa moriens unum atque unicum cardinalem creaverat, adhuc exstat.
Hadrianus sibi nomen pontificale non imposuit sed suum nomen servavit.
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads