Harundo

From Wikipedia, the free encyclopedia

Harundo
Remove ads

Harundo[1] seu calamus[2] seu canna[3] est nomen commune plurium herbarum aquaticarum generum, inter quae sunt Arundo, Phragmites, Cyperus et alia. Harundines stirpes longas, tenues, geniculatas habent, ex quibus homines instrumenta varia fabricant.

Thumb
Harundines in palude fluvii Tay crescentes

De vocabulis

Forcellini sic homonymiam horum vocabulorum explicat:

Arundo differt a calamo et a canna. Calamus enim non modo de arundine usurpatur, ut sit ipsius truncus internodiis distinctus, sed etiam de segete et arboribus. [...] Canna est et ipsa arundinis genus, sed minor graciliorque. [...] Ea est autem arundineti senectus, cum vel exaruit situ, vel ita densatum est, ut gracilis et cannae similis arundo prodeat.[4]

Remove ads

Notae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads