Heliadae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
In mythologia Graeca Heliadae (Ἡλιάδαι) sunt septem filii Helii et Rhodes, fratres Electryones, scilicet Ochimus, Cercaphus, Macareus sive Macar, Actis, Tenages, Triopas, et Candalus (Nonnus[1] Augen et Thrinacen addit). Erant astrologi et nautae atque primi Rhodi sacrificia Athenae instituerunt.[2] Etiam Telchines Rhodo expulerunt.[3]
Vide etiam paginam fere homonymam: Heliades.
Tenages, maxime dotatus Heliadarum, a Macareo, Candalo, Triopa et Actide, qui ei aemulati sunt, interfecerunt. Crimine patefacto Rhodo fugerunt: Macareus fugit Lesbum, Candalus to Coum, Triopas to Cariam et Actis Aegyptum.[4] Ochimus et Cercaphus, qui crimine abstinuerant, in insula permanerunt et urbem Achaeam (loco Ialysi posterioris) condiderunt.[5] Ochimus, maximus fratrum, insulae regnum obtinuit; Cercaphus filiam Ochimi in matrimonium duxit et in locum eius successit. Tres filii Cercaphi, scilicet Lindus, Ialysus et Camirus, conditores eponymi urbium Lindi, Ialysi et Camiri exstiterunt.[6]
Remove ads
Notae
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads