Hildegarda-Carola Puwak
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Hildegarda-Carola /Dacoromanice Hildegard-Carola) Puwak (nata die 16 Septembris 1949 in Reșița; mortua die 25 Maii 2018) rerum publicarum perita Dacoromanica e gente Theodisca fuit.
Munus
Puwak ad annum 1971 apud Academiam Studiorum Oeconomicorum Bucarestae oeconomiae studebat atque anno 1979 doctor eiusdem universitatis facta est. Ab anno 1971 indagatrix et lectrix hic est.
Cursus honorum
Puwak, quae sodalis Factionis Socialis Democraticae est, annis 1996 - 2004 legata ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. A die 28 Decembris 2000 ad usque 20 Octobris 2003 in consilio ministrorum Hadriano Năstase ministra rerum Europaearum operam dedit. Tum propter incusationes corruptionis se recessit a magistratu[1].
Familia
Puwak marito nupsit atque duos liberos habet.
Nexus externi
Notae
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads