Hypanthium

From Wikipedia, the free encyclopedia

Hypanthium
Remove ads

Hypanthium in angiospermis structura est, in qua pars basalis calycis et petalum et stamina tubum cyathi similem formant. Saepe nectar plantae continet. In plurimis speciebus florentibus adest, quamquam dimensione structurae adspectuque variat.[1] Quae differentiatio hypanthii specierum peculiarium identificationi prodest. Aliquae formae geometricae figurae obconicae sunt, sicut in heteromela cum aliae figurae planae ac patentes sint, sicut in Mitella caulescenti.

Thumb
Ovarium superius hypanthii
Thumb
Hypanthium Rosae

Praesentia eius multae familiae dinosci possunt; in iis Rosaceae et Grossulariaceae et Fabaceae. Aliquando tam profundum esse potest, ut, vertice adstricto, flos ovarium intimum habere videatur, quippe quod aliis adtactis partibus floris subsit.

Remove ads

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads