In Flaccum

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

In Flaccum (Graece ΕΙΣ ΦΛΑΚΚΟΝ) est liber a philosopho Iudaeo Philone Alexandrino Graece compositus quo vehementer in praefectum Aegypti Flaccum Avilium invehebatur ː nam eum accusabat quod de proposito, favorem popularem ut captaret, Iudaeis Alexandrinis anno 38 a ceteris urbis incolis male mulcatis et spoliatis opem ferre recusasset. Omnem culpam tunc in Flaccum reiciebat quam in opusculo fortasse posteriore Legatio ad Gaium inscripto maxima ex parte ipsi principi Caligulae tribuebat. Forsitan materiam orationis adhibuerit quam legatus ad Caligulam missus pronuntiare meditabatur (nam pluribus locis satis rhetorice causam agere videtur[1]) additis tamen nonnullis sententiis quae nisi iam mortuo Gaio publicari non potuerunt[2]. Certe ambo libri, et In Flaccum et Legatio ad Gaium, fontes maiores de antiiudaismo antiquo habentur.

Remove ads

Argumentum

Velut in duas partes sibi respondentes libellus omnis divisus est ː prima (1-101) supplicia de Iudaeis per Flaccum eiusque socios aestate anni 38 sumpta et probra insuper addita enumerabat ; secunda (par. 102-191) supplicia de Flacco specie quidem per Caligulam, re vera per ipsam Iustitiam Divinam sumpta et ludibria insuper ei inusta, qualia in animo ea sibi depingebat, indulgenter narrabat Philo. Ipso parallelismo providentiam divinam Iudaeos tuentem vindicantemque manifestam facere volebat.

Contra Eusebius Caesariensis qui tertio saeculo Philonem diligenter legebat caedes anno 38 factas poenas Deo a Iudaeis datas ob Christum interfectum fuisse aestimabat[3].

Remove ads

Editiones

  • In Flaccum (curantibus Roger Arnaldez, Jean Pouilloux, Claude Mondésert), Parisiis, Éd. du Cerf, 1961 ː textus Graecus et versio Francica Andreae Pelletier, adnotatione addita.
  • In collectaneo Loeb classical library ː Philo with an English translation vol. IX, 1954 pp. 294-403. Ibi interpretationem Anglicam F.H. Colson invenies.
  • Herbert Box, Philonis Alexandrini In Flaccum edited with an introd., translation, and commentary, Novi Eboraci, 1979 (prima editio 1939)
Remove ads

Notae

Plura legere si cupis

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads