Instagram

From Wikipedia, the free encyclopedia

Instagram
Remove ads

Instagram (Anglice /ˈɪnstəɡɹæm/ dictus[1]) est medium sociale ad photographemata exhibenda die 6 Octobris 2010 constitutum. In principiis plus quam tredecim annos natus esse opportet ut adscribi possit[2], sed in usu hoc multis non deducitur.

More information Informationes ...

Die 10 Aprilis 2012, Facebook, quod aliud medium sociale est, hanc societatem circa uno milliardo dollariorum emit.[3]

Anno 2018, Instagram plus quam uno milliardo personarum adhiberi videbatur, secundum data propria,[4] ex quibus incolae Civitatum Foederatarum quarta pars erant.

Nomen Instagram compositum est ex telegram ('telegramma'), exemplari Anglico. Quae cum ita sint, insta- particula ad instant camera (fere 'photocamera praesens') referri videtur, et -gram a γράμμα ('littera scripta') verbo Graeco mutuatum est. Cum Latine diagramma, epigramma, programma et alia talia, sicut telegramma,[5] rite declinentur, quaerere licet, num etiam Instagramma,-atis aut Instagram, Instagrammatis[6] dici possit.

Remove ads

Notae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads