Ioannes Ivanov Bagrianov

From Wikipedia, the free encyclopedia

Ioannes Ivanov Bagrianov
Remove ads

Ioannes Ivanov Bagrianov (Bulgarice Иван Иванов Багрянов, natus die 17 Octobris 1891 in Abrito provincia, mortuus die 1 Februarii 1945 Serdicae) legatus ac rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Thumb
Ioannes Ivanov Bagrianov

Iuventus et munus

Finitis scholae studiis ab anno 1912 ad 1913 inter bella Balcanica et ab 1915 ad 1918 inter primum bellum mundanum miles atque postremo maior erat. Bello confecto Serdicae iurisprudentiae studebat. Deinde legatus Bulgariae ad civitates varias operam dedit.

Cursus honorum

Ab anno 1938 ad 1941 in consiliis ministrorum Georgii Kjoseivanov et Bogdan Filov administer agriculturae et silvarum erat. Die 1 Iunii 1944 inter secundum bellum mundanum a regentibus Regni Bulgarici praeses ministrorum nominatus est, ut pacem cum alligatis occidentibus peteret. Die 26 Augusti foedus cum Germania dissolvit atque Bulgariam neutris partis esse. Eodem tempore leges antiiudaicas tollere iussit. Sed iam die 23 Augusti eiusdem anni Romania ad Unionem Sovieticam transierat. Itaque alligati nunc poposcerunt, ut Bulgaria bellum contra Germaniam coepit. Haec quod facere non voluit, die 2 Septembris 1944 a regentibus dismissus et Constantinus Muraviev eius successor factus est.

Remove ads

Mors

Postquam Communistae die 9 Septembris 1944 rerum potiti sunt, incarceratus? et post "iudicium populi" die 1 Februarii 1945 supplicio affectus est.

Nexus externi

Primi ministri Bulgariae
More information Principatus (1879 - 1908), Regnum (1908 - 1946) ...
Remove ads
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads