Ioannes Maurer
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Ioannes Georgius (Dacoromanice: Ion Gheorghe Maurer) Maurer (natus 23 Septembris 1902 Bucarestae, mortuus die 8 Februarii 2000 eodem loco) vir publicus Factionis Communisticae Dacoromanicus fuit.
Iuventus et munus
Pater eius in Alisatia natus est et in Universitate Bucarestensi linguam Francicam docuit. Mater Dacoromanica erat. Ipse Ioannes post scholam finitam Lutetiae et Bucarestae iurisprudentiae studebat. Postea causidicus reos communistas defendebat et annis 1942 - 1943 idcirco incarceratus est.
Cursus honorum
Postquam Communistae rerum potiti sunt, Maurer inter regentes factionis erat et anno 1946/1947 legatus Romaniae in consilio pacis Lutetiae fuit. Propter controversias politicas deinde officio non fungebatur ad annum 1957. Hoc tempore in instituto litterarum iuridicarum operam dedit. Fuit administer rerum exterarum 15 Iulii 1957 – 15 Ianuarii 1958. Die 11 Ianuarii 1958 praeses parlamenti Romanicae electus est et ad diem 21 Martii 1961 mansit. Eo tempore erat quasi praeses Romaniae. Tum Primus minister Romaniae electus est et ad diem 29 Martii 1974 hoc officio fungebatur.
Remove ads
Nexus externi
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Maurer spectant. |
Ductores et praesides Romaniae (1947– )
Primi ministri Romaniae
Administri rerum exterarum Romaniae
Remove ads
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads