Italia
civitas Europae From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Italia, rite Res Publica Italica[1] (Italiane Repubblica italiana), est unitaria respublica parlamentaria in Europa meridiana sita. Ad septentriones, fines Alpinos cum Francia, Helvetia, Austria, Slovenia habet. Ad meridiem ex omni paeninsula Italica, Sicilia et Sardinia (maximis insulis in mari nostro patentibus), multisque insulis minoribus constat. Respublica Sancti Marini et Civitas Vaticana, perparvae civitates sui iuris, sunt inclavaturae intra Italiam, atque Italiae Campilionum est exclavatura Italica intra Helvetiam. Fines Italici fere 301 338 chiliometrorum quadratorum terrestrium comprehendunt, a climate mediterraneo in zona temperata temporali adfecti. Civitas, circa 60.8 milliones habitantium habens, numero populorum est quinta in Europa et vicensima tertia in orbe terrarum.

Il bel paese ch’Appennin parte, e ’l mar circonda et l’Alpe.Pulchra tellus quam Appenninus dividit, et mare Alpesque circumdant.
Remove ads
Geographia
Italia est omnis divisa in regiones viginti, Alpes ad septentriones multasque insulas vicinas comprehendens. Paeninsulam Italicam, quae formam caligae similem habere diu putatur, mare Mediterraneum circumfluit.
Montes

Valles

Fluvii

Lacus

- Albanus lacus
- Alsietinus lacus
- Baretum lacus
- Bauranum lacus
- Benacus lacus
- Ceresius lacus
- Ciminius lacus
- Clusium lacus
- Cusius lacus
- Eridius lacus
- Eupilus lacus
- Fossarum Papirianarum lacus
- Larius lacus
- Montis Politiani lacus
- Nemorensis lacus
- Pantanus lacus
- Sabatinus lacus
- Sebinus lacus
- Trasimenus lacus
- Verbanus lacus
- Volsiniensis lacus
Remove ads
De etymologiis

Antiqui philologi Graeci nomen Italiae e rege Oenotriorum, Italo nomine, qui olim in Bruttio regnabat, plerumque ducere volebant.[2] Quocirca initio Italia meridionalem partem quandam paeninsulae designabat. Alii quia regio bubus pulchris abundabat Italiam cum vitulo coniungebant, et in bello sociali Itali adversus Romanos rebellantes vitulum tamquam insigne suum in denariis expresserunt. In uno videres bovem Italum lupum Romanum opprimentem. Tum primum enim circa 90 a.C.n. Italia totam paeninsulam citra flumen Padum designare coepit, ubi omnes homines liberi civitatem Romanam sibi vindicabant.
Remove ads
Historia


Institutiones

Sermones


Magna Italorum pars Lingua Italiana utitur, sed prope fines Italiae incolae etiam aliis sermonibus loquuntur, exempli gratia lingua Francogallica in Valli Augustana, Theodisca et Ladina in provincia Bauzani, hoc est in Tiroli Meridiana, Slovenica in aliquibus vicis Fori Iulii et Venetiae Iuliae, et Graeca in aliquibus vicis Apuliae et Calabriae.
Remove ads
Subdivisio

Regiones

Italiae sunt viginti regiones rite constitutae:
Remove ads
Artes athleticae
Annis 1934, 1938, 1982 et 2006 Italiae Harpastri Adsocietatum Gentium Foederis Terrarum Poculi in FIFA Certamine Mundiali Pediludii fuit victrix.
Notae
Bibliographia
Nexus interni
- Campi Flegrei
- Historia Aethiopiae
- Historia Erythraeae
- Historia Somaliae
- Imperium Romanum
- Index mammalium Italiae
- Papa
- Res publica Sancti Marini
- Urbs Vaticana
- 63 Ausonia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads