Kanji

From Wikipedia, the free encyclopedia

Remove ads

Kanji (漢字, "litterae Han" vel "Sinicae") sunt characteres Sinici logographici qui in lingua Iaponica scribenda adhibentur. Una cum syllabariis posterius derivatis, scilicet hiragana et katakana, systema scripturae Iaponicae constituunt. Plerisque litteris est duplex pronuntiatus: unus (on'yomi) a sono Sinico, alter (kun'yomi) Iaponicus vernacularis. Nonnulli quoque characteres, kokuji dicti, in ipsa Iaponia creati sunt; praeterea regimen Iaponicum, post restaurationem Meiji saeculi XIX, ad alphabetismum augendum, multas litteras in formas simpliciores redegit, quae hodie shinjitai (新字体) nominantur. Fere tria milia characterum kanji in usu communi manent.

In scriptura Iaponica hodierna, systemata kanji, hiragana, katakana munera distincta plerumque complent. Litteris kanji scribuntur radices vocabulorum lexicalium, sicut nomina substantiva et stirpes verborum temporalium nominumque adiectivorum. Syllabario hiragana autem scribuntur partes grammaticae, velut terminationes (quae okurigana dicuntur), particulae, et vocabula quae characteribus kanji carent aut quorum usus rarus est. Denique, syllabario katakana praecipue scribuntur vocabuli a linguis externis mutuatis (praeter Sinicam antiquam), onomatopoeia, nomina plantarum animaliumque.

Remove ads

Exempla usus

  • 私は本を読む。
    • Watashi wa hon o yomu (Ego librum lego).
    • Hic, characteres kanji 私 (ego) et 本 (liber) nomina substantiva, et 読 stirpem verbi ("leg-") significant. Syllabae hiragana は (wa), を (o), et む (-mu) particulas grammaticales et terminationem verbi indicant.
  • 山が高い。
    • Yama ga takai (Mons altus est).
    • Character kanji 山 (mons) nomen indicat, dum 高 est stirps adiectivi ("alt-"). Syllaba hiragana い (-i) terminationem adiectivi praebet, et が (ga) est particula.
  • 猫がコーヒーを飲む。
    • Neko ga kōhī o nomu (Feles coffeam bibit).
    • Vocabulum pro "coffea", コーヒー (kōhī), litteris katakana scribitur, quia a lingua externa (scilicet Batava koffie) mutuatum est. Kanji 猫 est "feles" et 飲 est "bib-".
Remove ads

Bibliographia

  • Seeley, Christopher. A History of Writing in Japan. Lugduni Batavorum: Brill, 1991.

Nexus interni

stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads