Kibba
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Kibba (Arabice كِبَّة), sive kubba (كُبَّة est cibus Arabicus, praesertim in Syria, Libano, aliisque civitatibus Levantis notus, ex bulgure (frumento trito et cocto) vel oryza et minutale bubulo vel agnino compositus. Formatur manu vel machina in globulos, nucibus vel variis condimentis additis, dein in oleo frigitur aut super ignem assatur. Nunc propter migrationes et [[[cultura]]m mundialem, varia huius cibi genera per orbem terrarum reperiuntur.


Inter varietates kibbae sunt:
- kibba Halapiensis, cum pistaciis
- kibba cruda, cum carne incocta confecta
- kibba cum iogurto
- kibba Mausiliensis, lata, tenuis, fructibus siccis et nucibus farcta
Remove ads
Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad kibbam spectant. |
- Praecepta culinaria kibbae apud Sayidaty.net (Arabice)
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
