Lisp

From Wikipedia, the free encyclopedia

Lisp
Remove ads

Lisp, olim LISP, est familia computatralium linguarum programmationis, cui sunt diuturna historia, praefixo Polonico distincte et funditus parenthesizato praedita.[1] Primum excogitata anno 1958, Lisp est secunda a veterrima lingua programmandi gradus summi late in usu; solum Fortran est vetustius (uno anno solo).[2][3] Sicut Fortran, Lisp magnopere commutatum est, variissimas dialectos gignens, quarum dialecti propositorum generalium latissime agnitae Common Lisp et Scheme sunt.

Thumb
Ioannes McCarthy, qui Lisp anno 1958 excogitavit.
Thumb
Stephanus Russell, qui Lisp primum, in computatro IBM 704, exsecutus est.
Thumb
Machina Lisp in Museo MIT.
Thumb
4.3 BSD in Universitate Visconsiniensis, paginam hominis Francisci Lisp monstrat.

Lisp primum excogitatum est ut pro utili notatione mathematica programmatum computatralium sit, a notatione calculi lambda Alonzi Church motum. Rapide factum est lingua programmandi investigationum intellegentiae artificialis praeposita. Una ex primis linguis programmandi, Lisp fuit auctor multorum consiliorum in scientia computatrali, inter quae sunt structurae datorum arborum, automatica recondendi administratio, dynamic typing, conditionalia, functiones ordinis superioris, recursio, et compilatores se excipientes.[4]

Nomen LISP a LISt Processing, locutione Anglica, deducitur, qui indices conexi sunt una ex structuris datorum programmaturae Lisp, et codex fontanus ipse in indicibus consistit.

Remove ads

Salve, munde!

Hic textus monstrat programma minimum, quod "Salve, munde!" in monitorium mittit.

(format t "Salve, munde!")

Nexus interni

  • Fexpr
  • Maxima
  • mod_lisp
  • Conventio P
  • Prolog
  • LFE (Lisp Flavored Erlang)
  • MATHLAB
  • Notatio Polonica

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads