Livia Drusilla
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Livia, plenius Livia Drusilla atque post adoptionem Iulia Augusta (nata die 30 Ianuarii 58 a.C.n.; mortua anno 29 p.C.n. Romae), fuit tertia et dilectissima Octaviani Augusti uxor. Avus eius a matre Marcus Aufidius Lurco tribunus plebis erat. Fuit etiam futuri principis Tiberii mater, Claudii avia, Caligulae proavia.

Remove ads
Nuptiae Liviae et Octaviani
Auctores antiqui plures Ti. Neronem, primum Liviae maritum,[1] libenter eam Octaviano postulanti dedisse referunt;[2] alii autem Liviam vi sive potestate tyrannica abreptam admittunt.[3] Nuptiae die 17 Ianuarii 38 a.C.n. celebratae sunt. Cenam nuptialem Caligula princeps, Liviae et Ti. Neronis nepos, imitavisse confitetur.[4]
Liviae indoles
Vina Liviae et Augusto grata Plinius maior sic describit:
- Iulia Augusta LXXXVI annos vitae Pucino vino rettulit acceptos, non alio usa. gignitur in sinu Hadriatici maris non procul Timavo fonte saxoso colle, maritimo adflatu paucas coquente amphoras; nec aliud aptius medicamentis iudicatur. hoc esse crediderim quod Graeci celebrantes miris laudibus Praetutianum appellaverint ex Hadriatico sinu. Divus Augustus Setinum praetulit cunctis et fere secuti principes, confessa propter experimenta, non temere cruditatibus noxiis ab ea saliva. nascitur supra Forum Appi.[5]
Remove ads
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads