Lucifer
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Lucifer est stella Veneris, quae mane ante solem se ostendit; cum noctu apparet; dicitur etiam Vesper. Stella Veneris sic appellatur, quia mane ante solem oritur, quasi lucem ferens. Lucifer enim ille est, qui lucem fert.


Mythologia Romana
Lucifer est conversio Έωσφόρου ('qui auroram fert') sive et Φωσφόρου ('qui lucem fert'), vocabulorum Graecorum. Vergilius, exempli gratia, in Georgicis (III, 324-5) sic stellam Veneris tamquam stellam matutinam praebet:
- Luciferi primo cum sidere frigida rura
- carpamus, dum mane novum, dum gramina canent.
Christianismus
In Vetere Testamento
In libro Isaiae de rege Babyloniae (14,12) dicitur:
- Quomodo cecidisti de caelo, lucifer, fili aurorae?
- Deiectus es in terram, qui deiciebas gentes.
Titulus regis tella matutina (Hebraice Helel in Biblia) Graece Έώσφορος et Latine a sancto Hieronymo Lucifer convertitur. Scriptores Christiani putaverunt hunc locum Bibliorum de diabolo enarrare, et ergo luciferi casum esse sub figuris lapsum Satanas.
In Novo Testamento
Petrus in altera epistula, quam scripsit, ipsi Iesu, qui oriri debet in cordibus fidelium, nomen Luciferi tribuit.[1] In libro Apocalypsis Iohannis, Christus, qui est lucifer, pollicetur se stellam matutinam fidelibus daturum, ut partem habeant claritatis suae.[2]
Praeterea, Christus est lumen gentium,[3] oriens ex alto,[4] cui deus pater dedit claritatem ante mundi constitutionem.[5] Sol iustitiae, qui illuminat omnem hominem,[6] Christus, cuius luciferi sidus est figura, maximum splendorem affert universo mundo.
Ecclesia Novi Testamenti hereditatem, quam precibus significat, sine ulla dubitatione adiit.
In liturgia ecclesiae
In maxima Christianorum vigilia, dum canit praeconium paschale, diaconus facit de Lucifero mentionem tamquam de Christo:
- Oramus ergo te, Domine,
- ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus,
- ad noctis huius caliginem destruendam,
- indeficiens perseveret.
- Et in odorem suavitatis acceptus,
- supernis luminaribus misceatur.
- Flammas eius lucifer matutinus inveniat:
- Ille, inquam, lucifer, qui nescit occasum:
- Christus Filius tuus,
- qui, regressus ab inferis, humano generi serenus illuxit,
- et vivit et regnat in saecula saeculorum.
- Amen.[7]
Praeterea, Ecclesia Catholica non semel in Officio Divino de Lucifero mentionem facit: aliquando uti Christi nuntio, qui adventum eius quasi praeparat; aliquanto uti Christo ipso, qui maximam lucem secum fert:
- Hoc excitatus lucifer
- solvit polum caligine:
- hoc omnis erronum chorus
- vias nocendi deserit.[8]
- Ortus refulget lucifer
- ipsamque lucem nuntiat,
- cadit caligo noctium,
- lux sancta nos illuminet.[9]
- Tu verus mundi lucifer,
- non is qui parvi sideris
- venturae lucis nuntius
- angusto fulget lumine,
- Sed toto sole clarior,
- lux ipse totus et dies,
- interna nostri pectoris
- illuminans praeconia.[10]
- Iam cedit pallens proximo
- diei nox adventui,
- obtundens lumen siderum
- adest et clarus lucifer.[11]
- Iam noctis umbra linquitur,
- polum caligo deserit,
- typusque Christi, lucifer
- diem sopitum suscitat.[12]
Ergo, ut videtur, in figuris liturgiae Ecclesiae Romanae, luciferi stella, ut quoddam Christi signum, aut ipse Christus aut Christi lux interpretanda est.
Remove ads
Notae
Bibliographia
Pinacotheca
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
