Lucius Vitellius (consul 34)

From Wikipedia, the free encyclopedia

Lucius Vitellius (consul 34)
Remove ads

Lucius Vitellius (natus anno 10 a.C.n. aut antea, mortuus anno 51) fuit senator Romanus et imperatoris A. Vitellii pater.

Vide etiam paginam discretivam: Lucius Vitellius.
Quick facts
Thumb
Titulus obituarius Pyrami, L. Vitellio cubicularii CIL 06, 37786 = AE,1910,00029)
Remove ads

Familia

Pater eius Publius Vitellius, eques Luceriae natus et rerum Augusti procurator erat. Lucio Vitellio tres fratres fuerunt:

Uxor eius Sextilia erat, ex qua filios duos genuit, scilicet Lucium, qui consul suffectus creatus est anno 48, et Aulum, qui postea imperavit.[1]

Remove ads

Cursus honorum

Anno 28 frater Arvalis cooptatus est, anno 34 consul ordinarius creatus est. Tum anno 35 a Tiberio imperatore legatus Augusti pro praetore Syriae factus est et "cunctis, quae apud Orientem parabantur, Lucium Vitellium praefecit"[2]. Ibi bellum cum Parthis imminentem avertit atque Artabano eorum regi persuasit ut filium obsidem Romam mittere vellet firmandae amicitiae causa[3]. Praeterea praefectum Pontium Pilatum, quem saevitiae Samaritanae accusabant, Romam redire iussit coram ipso imperatore ut sese purgaret atque in eius locum Marcellum quendam praefectum Iudaeae fecit[4]. In Cappadocia Cietarum gentem aggressus est et Marcum Trebellium Maximum legatum eo misit. Cietae in deditionem accepti sunt[5]. Bello inter Herodem Antipam, Galilaeae praefectum et Aretam IV, regem Nabataeorum, orto, victus Antipas exercitum amisit. Anno 37 ineunte Vitellius duabus legionibus ei succurrere volebat et iam Nabataeorum fines ingressurus erat cum Tiberius mortuus et Caligula Augustus renuntiatus eum ab incepto avertere quia voluntatem novi imperatoris compertam non habebat. Ita Aretas IV poenas effugit[6]. Anno 39 a Caligula imperatore revocatus est[7], sed adulatione adeptus est, ut vitam servare posset. Erat Claudii imperatoris familiaris et Messalinae imperatricis. Anno 43 cum Claudio consul II factus eius vicarius Romae fuit, dum imperator expeditionem in Britanniam facit: Claudius ei curam imperii tradidit[8]. Post caedem Messalinae Agrippinae minori se adiunxit, uxori novae principis. In senatu censuit matrimonium inter patruum et neptem nefas non esse. Anno 47/48 cum principe censuram administravit. Anno 51 frustra in senatu accusatus est.

Remove ads

L. Vitellius agricola

Fuit L. Vitellius, secundum Plinium, qui varia ficorum genera "in Albense rus e Syria intulit ... cum legatus in ea provincia esset, novissimis Ti. Caesaris temporibus".[9] Similiter de pistaciis: "Et haec autem idem Vitellius in Italiam primus intulit eodem tempore, simulque in Hispaniam Flaccus Pompeius eques Romanus, qui cum eo militabat."[10]

Mors

Anno 51 mortuus est et Claudius eum funere censorio honoravit. In statua eius memoriae erecta legebatur: pietatis immobilis erga principem[11].

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads