Magnentius

From Wikipedia, the free encyclopedia

Magnentius
Remove ads

Flavius Magnus Magnentius (natus Samarobrivae circa annum 303; mortem sibi conscivit Lugduni die 10 Augusti 353) fuit ab anno 350 usque ad annum 353 usurpator contra Constantem, imperatorem Romanum.

Quick facts

Magnentius praefectus fuit Herculianis et Iovianis, cohortibus imperialibus.[1] Eum, cum exercitus Constanti displicuisset, apud Augustodunum die 18 Ianuarii 350 acclamavit. Inde omnes Constantem praeter paucos liquerunt, et postea ala equitum, Gaisone magistro militum duce, apud oppidum Helenam prope Pyrenaeos occisus est. Proinde Magnentius fidem provinciarum Britanniae, Galliae, et Hispaniae, trahebat, quia magis tolerare ambos Christianos et paganos videtur. Mediolani mense Iulio aut Augusti 350, Decentium fratrem ad honorem Caesaris sustulit; qui Galliam contra barbaros defenderet, cum ipse bellum civile contra Constantium II imperatorem orientis fratrem Constantis ducturus erat. Quod autem Decentius minus militum in hostes duxisset, ab Alamannis Chnodomario rege victus est.[2] Magnentius autem ab imperatore Constantio inter pugnam apud Mursam die 28 Septembris 351 primo est, anno 352 Italiam amisit et post pugnam Montis Seleuci perditam die 10 Augusti 353, ipse sibi mortem conscivit.

Remove ads

Familia

Magnentius quandam Iustinam in matrimonium duxit, quae anno 370 Valentiniano I imperatori nupsit.[3]

Bibliographia

  • Zosimus, Historia nea
  • Bruno Bleckmann: Decentius, Bruder oder Cousin des Magnentius? In: Göttinger Forum für Altertumswissenschaft 2 (anno 1999), pagg. 85–87, Textus conferentiae (PDF).
  • John F. Drinkwater: The revolt and ethnic origin of the usurper Magnentius (350–353), and the rebellion of Vetranio (350). In: Chiron 30 (anno 2000), pagg. 131–159.
  • Wilhelm Ensslin: Magnentius, in: Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft, Vol. 14, Sp. 445ff.
  • William N. Zeisel: The Revolt of Magnentius (AD 350–353). Diss., Sicagi anno 1967.
Remove ads

Notae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads