Manichaismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Manichaismus[1][2] (Graece Μανιχαϊσμός) vel Religio Manichaica[3] sive Manichaica Religio[4] (Persice classice آئین مانی Āʾīn-i Mānī; Mandarinice 摩|尼|教 Móní Jiào) fuit maior religio gnostica, quae a Manete, propheta Iranico,[5] in regno Persico Sassaniano condita est.[6][7]






Manichaismus elaboratam docuit cosmologiam binariam, certamen, bonum spiritualemque lucis mundum et malum corporeumque obscuritatis mundum describentem. Per rationem perpetuam quae in historia humana fit, lux gradatim ex mundo materiali removetur et ad mundum lucidum unde orta est redditur. Cuius fides in motis gnosticis et religiosis Mesopotamianis conditae sunt.[8] Manichaismus, rapide prosperus, late per regiones Aramaice-Syriace loquentes extenditus est.[9] A saeculo tertio ad saeculum septimum viguit, et culmine gratiae fuit una ex divulgatissimis mundi religionibus. Templa et scripturae Manichaeae ad orientem usque ad Sinas et ad occidentem usque ad Imperium Romanum patuit.[10] Breviter fuit praecipuus Christianitatis competitor in certamine ad substituendum paganismum classicum. Manichaismus longius in Oriente quam in Occidente superfuit, et videtur evanescere post saeculum quarto decimo in Sinis meridianis,[11] cum deminutione Ecclesiae Orientis in Sinis (vide Domus Ming). Cum plures scriptorum Manetis amitterentur, multi conversiones et fragmenta exstant.
Adsectator Manichaismi appellatur, praecipue in fontibus vetustioribus,[12] Manichaus, ac recentius Manichaeus. Sensu translato, nomen manichaeanus late adhibetur (saepe cum obtrectatione) adiectivum quod ad quandam philosophiam vel habitum dualismi moralis pertinet, moralem actionis cursum suadens, claramque (vel facilem) inter bonum et malum electionem implicans; nomen substantivum quoque adhibetur ad designandos homines qui talem opinionem habent.
Remove ads
Nexus interni
- Alwarekus
- Augustinus
- Abū Hilāl al-Dayhūri (saeculum 8)
- Agapius (Manichaeus) (saecula quartum vel quintum)
- Cultus Ming
- Faustus Manichaeus (saeculum quartum)
- Gnosticismus
- Hiwi al-Balkhi
- Mar Ammo (saeculum tertium)
- Mar Zaku (saeculum tertium)
- Mazdakismus
- Pattig (saeculum tertium)
- Religio Assyro-Babyloniana
- Religio Indo-Iraniana
- Yazdanismus
- Xroshtag et Padvaxtag
- Zurvanismus
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
