Mores
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Mores (-um, m.) sunt actiones, consuetudines, et usus qui inter homines instituti sunt, ut sibi suisque quisque morigeratur, ac circa locorum organismorumque vicissitudinibus obtemperare possit.[1] Sensu latissimo, et quidem per metaphoram, mores etiam ad rem pertinent quomodo alii organismi se gerant suisque circumiectis naturalibus obsequantur.

Remove ads
De hominum moribus
- De moribus hominum hic legi potest.
Macrobius in Saturnalibus suis[2] nonnulla tradidit, quae Romani de origine morum putabant: 'Varro morem dicit esse in iudicio animi, quem sequi debeat consuetudo. . . . Mos ergo praecessit et cultus moris secutus est, quod est consuetudo.'
Mores ad voluntatem referuntur. Primo mos voluntatem unius hominis significavit,[3] deinde voluntatem quandam communem ("mores maiorum"), in qua cives fere omnes taciti aut conscii adquiescunt.
Remove ads
De animalium moribus
- De moribus animalium hic legi potest.
Systemata endocrinum et nervosum animalium mores moderantur. Cum systema nervorum multiplex sit, constat etiam mores organismi multiplices esse. Itaque organismi multiplicia nervorum systemata habentes nova responsa melius discunt, et sic mores suos melius ad vicissitudines circumiectorum accommodant. Mores animalium vel innati vel docti sunt.
In studiis morum, ethogrammata adhibentur.
Remove ads
Nexus interni
- Animi motus
- Ars coquinaria
- Behaviorismus
- Behaviorismus radicalis
- Incitamentum
- Instinctus
- Institutio
- Inviolentia
- Ius
- Libertas
- Lingua
- Moralitas
- Moralistae Francici
- Mores laboris
- Mores sexuales hominum
- Musica
- Oeconomia morum
- Ioannes Pavlov
- Pax
- Prohibitio
- Ratio
- Religio
- Res novae
- Scientiae morum
- Societas humana
- Traditio
Notae
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
