Marcus Claudius Marcellus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Marcus Claudius Marcellus
Remove ads

Marcus Claudius Marcellus (natus circa annum 268 a.C.n., mortuus anno 208 a.C.n. Venusiae) vir consularis Romanus fuit. Heros suae historiae a Romanis habebatur quia secundo bello Punico aequo Marte cum Hannibale dimicavit et Syracusas Siciliamque reciperavit necnon ob spolia opima egregiam eius fortitudinem testantia. Erat dux intrepidus et audax: itaque Romani Fabium scutum Romae, Marcellum vero gladium appellare solebant[1]. Vergilius poeta sexto libro Aeneidos his verbis eum canebat:

'aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis
ingreditur uictorque uiros supereminet omnis.
hic rem Romanam magno turbante tumultu
sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem,
tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.'[2]
Quick facts
Thumb
Denarius tempore reipublicae liberae signatus. In aversa parte legitur MARCELLVS COS QUINQ(uies) et videmus Marcellum opima spolia consecrantem. Ex altera parte triscelion, Siciliae symbolum, ad Syracusas captas alludit.
Thumb
Denarius antiquus caput Claudii Marcelli exhibens. Hic denarius primum circa 50 a.C.n. a triumviro monetario P. Cornelio Lentulo Marcellino percussus est (unde titulus MARCELLINVS). Multo postea ab imperatore Traiano restitutus est, qui nonnullos denarios reipublicae liberae commemorationis causa iterum cudi iussit. Secundum imaginis huius auctorem de denario restituto hic agitur (quod ex inscriptione aversae partis cognosci potest).
Remove ads

De gente

Marci filius et Marci nepos in inscriptionibus dicitur: pater eius ignotus, avus consul anni 287 a.C.n. fuisse videtur. Filius eius Marcus Claudius M.f. Marcellus consul anni 196 a.C.n. erat. Quamquam Claudii plerique patricii erant Claudii Marcelli ramus plebeius illius gentis erat, fortasse quia e liberto Claudiorum antiquitus ortus erat.

De cursu honorum

De primis honoribus

Primo bello Punico honorifice interfuit in quo (semi?)fratri Otacilio (de praetore annorum 217 et 214, Tito Otacilio Crasso, fortasse agitur). saluti fuisse dicitur[3]. Anno 226 aedilis curulis factus est, in quo magistratu collegam in senatu accusavit quod filium suum adhuc puerum inceste lacessiverat[4]. Circa idem tempus augur nuncupatus est. Anno 222 primum consulatum gessit et bellum Gallicum provinciam accepit. In hoc belo spolia opima sibi meruit, rarissimum honorem quoniam tertio tantum ab Urbe condita Marcello et ultimo decretus est. Simul templum Honori et Virtuti vovit. Bello secundo Punico primum in Campania praetor iterum bellavit (praetor primum circa 224 a.C.n. fuisse videtur). Ad secundum consulatum ad annum 215 suffectus designatus est postquam alter consulum mortuus erat. Quae designatio postea ab auguribus ob adversa signa et laesum morem maiorum rescissa quidem est sed Marcellus per totum annum proconsularem postestatem in bello Nolano iubente populo retinuit[5]. Nam primus e ducibus Romanis post cladem ad Cannas acceptam proelium cum Hannibale committere non dubitabat. An re vera proelio Hannibalem vicerit, ut plerique auctores latini scribebant, dubium est: nam historicus Graecus Polybius negat Hannibalem dum quidem in Italia versaretur victum a quoquam esse et ipse Titus Livius magnitudinem victoriae a fontibus traditae confirmare verebatur[6]. Certe Marcellus Hannibalem impedivit ne Nolam ut speraverat reciperaret.

Narratio abbatis Lhomond ad usum puerorum in scholis

Claudius Marcellus anno 222 una cum Gnaeo Cornelio Scipione Calvo primo consul electus est. Ambo consules eo anno Insubres Gallos vicerunt et Marcellus spolia opima adeptus est, dum Gallorum ducem Viridomarum in proelio sua manu occidit atque armis spoliat[7]. Anno 216 post cladem apud Cannas acceptam praetor Hannibalem vinci posse primus docuit. Cum enim ad Nolam Hannibal accessisset, spe urbis per proditionem recipiendae, Marcellus instructa ante urbis portam acie cum eo conflixit, et Poenos fudit. Pulsus Hannibal exercitum ad Casilinum parvam Campaniae urbem duxit. Parvum erat in ea praesidium et tamen penuria frumenti efficiebat ut nimium hominum esse videretur. Hannibal primo cives verbis benignis ad portas aperiendas coepit allicere: deinde cum in fide Romana perstarent, moliri portas el claustra refringere parat. Tum ex urbe ingenti cum tumultu erumpunt cohortes duae intus instructae, stragemque Poenorum faciunt. Pudor Annibalem ab incepto avertit. Itaque relicto circa Casilinum praesidio ne omissa res videretur, ipse in hiberna Capuam concessit, partemque maiorem hiemis exercitum in tectis habuit.

Mitescente iam hieme, Hannibal Casilinum rediit, ubi obsidio continuata oppidanos ad ultimum inopiae adduxerat. Marcellum cupientem obsessis ferre auxilium Vulturnus amnis inflatus aquis tenebat; at Gracchus, qui cum equitatu Romano Casilino assidebat, farre ex agris undique convecto complura dolia implevit, deinde nuncium ad magistratum Casilinum misit, ut exciperet dolia quae amnis deferret. Insequenti nocte dolia medio missa amne defluxerunt. Aequaliter inter omnes frumentum divisum: id postero quoque die ac tertio factum est. Re detecta, Annibal, catena per medium flumen injecta, intercepit dolia. Tum nuces a Romanis sparsae, quae aqua defluente Casilinum deferebantur, et cratibus excipiebantur. Eo commeatu sociorum necessitas aliquandiu sublevata est. Postremo ad id ventum est inopiae, ut Casilinates lora manderent detractasque scutis pelles, quas fervida molliebant aqua, nec muribus aliove animali abstinuerunt. Quidam ex his avarus murem captum maluit ducentis denariis vendere, quam eo ipse vesci, leniendae famis gratia. Utrique venditori nempe et emptori, sors merita obtigit nam avaro fame consumpto non licuit sua pecunia frui; emptor vero cibo comparato vixit. Tandem omne herbarum radicumque genus infimis aggeribus muri eruerunt; et cum hostes locum exarassent, Casilinates raporum semen injecerunt. Miratus Annibal exclamavit: "Eone, usque dum ea nascantur, ad Casilinum sessurus sum!" Et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum aequas deditionis conditiones non repudiavit. Anno 215 consul II suffectus creatus est. collega eius Quintus Fabius Maximus Verrucosus fuit, qui etiam anno sequente consulatus honorem cum Marcello tulit. Cum eo anno Sicilia a Romanis ad Poenos defecisset, Marcellus consul creatus Syracusas, urbem Siciliae nobilissimam, oppugnavit. Diuturna fuit obsidio; nec eam nisi post tres annos cepit Marcellus. Item confecisset celerius nisi unus homo ea tempestate Syracusis fuisset. Is erat Archimedes, mirabilis inventor machinarum, quibus omnia Romanorum opera brevi disturbabat. Captis Syracusis, Marcellus eximia hominis prudentia delectatus, ut capiti illius parceretur edixit. Archimedes, dum in pulvere quasdam formas describeret attentius, patriam suam captam esse non senserat. Miles praedandi causa in domum eius irrupit, et minantis voce quisnam esset eum interrogavit. Archimedes propter cupiditatem illud investigandi quod requirebat, non respondit. Statim a milite obtruncatus est. Ejus mortem aegre tulit Marcellus, sepulturaeque curam habuit.

Marcellus, recepta Sicilia, cum ad urbem venisset, postulavit ut sibi triumphanti Romam inire liceret. Id non impetravit; sed tantum ut ovans ingrederetur. Pridie iniussu senatus in monte Albano triumphavit; inde ovans multam prae se praedam in urbem intulit. Cum simulacro captarum Syracusarum perlata sunt multa urbis ornamenta, nobiliaque signa quibus abundabant Syracusae; quae omnia ad aedem Honoris atque Virtutis contulit; nihil in suis aedibus, nihil in hortis posuit. Insequenti anno iterum adversus Annibalem missus est. Tumulus erat inter Punica et Romana castra, quem occupare Marcellus cupiebat; at prius locum ipse explorare voluit. Eo cum paucis equitibus proficiscitur; sed in insidias delapsus est, et lancea transfixus occubuit. Annibal inventum Marcelli corpus magnifice sepeliri iussit.

Remove ads

Notae

Praecipui fontes antiqui

Bibliographia

Fontes

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads