Maria Flannery O’Connor
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Maria (Anglice Mary) Flannery O’Connor, die 25 Martii anno 1925 Savannae nata et 3 Augusti 1964 in Milledgeville (Baldwin Comitatus) mortua, scriptrix famosa Civitatum Foederatarum Meridianarum fuit. Praemium Librorum Nationale post mortem (anno 1972) accepit.
Remove ads
Vita
In familia Hibernicae originis catholica filia unica fuit. Fidem catholicam semper servavit. Roberti Fitzgerald familiaris erat. De lupo erythematode. sicut et pater eius, mortua est.
Opera
Duas fabulas romanicas composuit, Wise Blood (Sanguis sapiens, 1952), et A Good Man Is Hard To Find (Vir bonus haud facilis inveniri est, 1950), sed fabulae eius breves multo clariores sunt, quarum nominandae sunt:
- A Temple of the Holy Ghost (Templum sancti Spiritus, 1954)
- The Enduring Chill (Querquera perpetua, 1958)
- Τhe Lame Shall Enter First (Claudi priores intrabunt, 1962)
- Revelation (Revelatio, 1964)
- Everything That Rises Must Converge (Quaeque ascendunt, convergent, 1965)
etc.
Epistolae multae ab O'Connor et ad eam compositae nunc editae sunt, e.g. ad Robertum Lowell et Elizabetham Bishop; epistolae ad Elizabetam (Betty) Hester maximi momenti sunt,
Remove ads
Nexus externi
![]() |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads