Mate

From Wikipedia, the free encyclopedia

Mate
Remove ads

Mate (ita Hispanice; Lusitanice: chimarrão) est infusum e foliis arboris Ilicis paraguariensis factum, quod per terras systematis fluviorum Paranae Paraquariae Uraquariae sponte crescit. His foliis collectis, siccatis, tritis, in aquam bullantem immissis, infusio provenit cuius sapor amarus e tanninis efficitur. Propterea sunt qui paulum dulcorant cum saccharo aliove condimento, sed plurimi amaritudine potionis simplicis fruuntur. Mate offerri solet in poculo populari e fructu lagenariae facto, foliis mate tritis et aqua calida repleto. Potio usu tubuli specialis sumitur.

Thumb
Mate in poculo Lagenariae sicerariae paratum

Hic potus, a Guaranis[1] et Tupiis[2] Paraquariae inventus, postea a missionariis Iesuitis et bubulcis (gauchos) adoptatus est. Nunc autem in Paraquaria, Brasilia australi, Uraquaria necnon Argentina consumi solet.

Remove ads

Notae

Bibliographia

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads