Mechanismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Mēchănismus[1] vel mēchănēma[2] (-atis, n.) est series actionum quae secundum leges naturales conexae ita sunt, ut quendam effectum determinatum semper producunt. Mechanismus sensu quotidiano saepe instrumentum mechanicum, vel machinam, vel automaton vel aliud significat cuius actiones initii et finis (saepe desiderati) mechanice conexae sunt. Hic autem conceptus, ex notionibus artis mechanicae scientiaeque physicae ortus, sensu latiore omnes processus—chemicos, biologicos (usque ad selectionem naturalem), psychologicos, oeconomicos, politicos, et caetera—qui initium et finem aliquā nectunt admittit. Actiones mechanismi per incertas vel humanas leges conecti possunt, et in hoc casu effectus quoque incertus est.
Remove ads
Notae
Nexus interni
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads