Melodia

From Wikipedia, the free encyclopedia

Melodia
Remove ads

Melodia (ex Graeco μελῳδία 'cantus'),[1] vel melos (poet.),[2] laxe cantus,[3] carmen,[4] modi (-orum, pl.),[5] numeri (-orum, pl.),[6] vox, atque tantum linea et pars, est linearis tonorum musicorum successio quae ut res singula percipi potest. Sensu ad verbum, melodia est coniunctio soni et rhythmi, cum, per translationem, significatio termini aliquando extenditur ut successiones aliorum elementorum musicorum, inter quas color tonalis, comprehendat. Haberi potest pars prior contra adiunctionem in parte posteriore sitam. Linea vel pars non necesse est melodia anterioris.

Thumb
Mensura in Ioannis Sebastiani Bach "Fuga No. 17 in As", BWV 862, ex Das Wohltemperirte Clavier (pars I), exemplum contrapuncti. Sono Audire info. Duae voces (melodiae) in quoque staff? a directione caulum distingui possunt. Sono Audire vocem quartam info, Sono tertiam info, Sono secundam info, et Sono primam info separatim.
Thumb
Melodia "Pop Goes the Weasel." Sono Audire info.

Melodiae saepe in uno vel pluribus phrasibus vel motifs? consistit, et plerumque per carmen vel rem musicam in variis speciebus iteratur. Melodiae describi possunt ab eorum motione melodica, vel frequentiis aut intervallis inter frequentias (plerumque coniunctas aut disiunctas, vel cum angustiis additis), vel distantia sonorum, vel tensione et liberatione, vel continuatione et cohaerentia, vel cadentia, vel forma.

Remove ads

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads