Menstrua
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Menstrua[1] sive menses[2] sunt sanguinis profusiones ex fecundarum mulierum ac aliarum feminarum primatum utero singulis mensibus profluentes, cum endometrii cyclo menstruali sine graviditate perfecto suo loco expellitur. Primi menses menarcha, ultimi autem menopausa dicuntur.

1 - Menstruum
2 - Folliculus maturescit
3 - Folliculus maturus
4 - Ovulatio
5 - Folliculus fit corpus luteum
6 - Corpus luteum se dissolvit

Singulis mensibus unum aut alterum ovarium ovum producit, atque in utero augetur endometrium, ut ovum recipiat. Si ovum non fecundatum erit, endometrium ex utero emittetur per plures dies (saepius inter duos et septem).[3] Totum cursum oestrogeno et progesterono hormontibus ordinatur.
Remove ads
De appellationibus
Apud antiquos menstruae purgationes menstrua aut menses appellabantur. In recentiore autem Latinitate aliae quoque appellationes in usum venerunt, sicut menstruum,[4][5][6] menstruatio,[4][5][7] fluxus menstrualis,[7] purgatio,[6] epimenium,[6] catamenium,[8] emmenon,[8] catharsis.[6]
Menstruae in vitae cursu
Initiat menstrua aetate circiter 12-13 annorum[9], terminant menstruae circum aetatem 35-55 annorum[10]. Et initio et versus terminum intervalla inter menstruas irregulariter occurrunt. Cum cyclis anovulatoriis (cyclo menstruali sine ovulatione) adulescentium saepe menstruae graviores observantur, at in aetate versus menopausam menstruae et tenuiores et graviores (menometrorrhagia) apparent.
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
