Minscum

From Wikipedia, the free encyclopedia

Minscum
Remove ads

Minscum,[1] seu Minsca,[2] vulgo Minsk (Albaruthenice: Мінск aut Менск ; Russice: Минск), est caput et maxima Rutheniae Albae urbs, metropolis regionis Minscensis. Situm est prope medium geographicum rei publicae illius; 1.904.300 incolarum anno 2012 habuit.

Thumb
Ecclesia Cathedralis Sanctae Virginis Mariae
Quick facts

Minscum est valens transportationis medium (stationem ferriviarum et duos aeroportus habens), industriae (ut plurimum constructionis machinarum), oeconomiae, scientiae (in urbe sita est Academia Scientiarum Rutheniae Albae, nonnullae universitates multaque alia instituta educationis) et culturae (quaedam theatra, plus viginti musea, etc., Minsci sunt).

Remove ads

Historia urbis

Annus primae mentionis huius urbis, quae olim Miensk seu Mienesk vocabatur, est 1067.

Initio saeculi quarti decimi, Minscum iniunctum est a Magno Ducatu Lituaniae. Anno 1793, factum est pars Imperii Russici, ubi metropolis gubernii fuit.

Ab anno 1919, Minscum est caput Rutheniae Albae (quae annis 19221991 fuit in Unione Sovietica).

Annis 19411944, tempore Belli Magni Patrii, urbs a copiis Germaniae occupabatur. Belli causa maxime destructum fuit, dein restauratus est. Anno 1974, Minscum titulum "Urbis-Herois" recepit.

Die 30 Iunii 1984 Minsci ferrivia subterranea inaugurata est.

Remove ads

Coniunctiones communium

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads