Mord mit Aussicht
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Mord mit Aussicht (latine caedes cum praevista) series televisionis Germanica coetu Pro confecta est. Die 7 Ianuarii 2008 primum distributa ludens pelliculas criminum classicas imitat. Fabulae summam personam Caroline Peters scaenica agit.




Remove ads
Actio
Sophie Haas biocolyta Colonia Agrippina oppido exspectans fieri rector commissionis caedium Coloniae Agrippinae movitur in Eiflae locum Hengasch (Germanice onomatopoeticus pro puga pendens). Ibi cognoscit biocolytas Dietmarum Schäfferem atque Bärbelam Schmiedem, qui sub Hanso Zielonka decessore Sophias Haasis solum lente laborare debuerant. Bärbel Schmied solet exclamare Nee, ne? (latine Non verum, an?), Dietmar Schäffer saepe dicit desperationis verba Mann, Mann, Mann (latine vir, vir, vir).[1] Heike uxor huius perpetuo turbat studia officiala et cognoscere res secretas vult. Sophia oblatum ad Coloniam Agrippinam redire hoc recusat quia in Hengasche pater Sophias mox domum emerat et post infarctum cordis eius Sophie eum ibi non solum destituere vult.[2][3]
Causae mirae
Multae causae occupant vitae vigilorum Hengaschis. Iuxta causas caedis hae erant: Causae primae Sophias Haasis sunt verberatio recens et furtus humi et personae deicerentes boves et deesse sexennius comarchi.[2][4] In narratiuncula tertia musico clavilis digitus minimus amputatur.[5] In narratiuncula quinta Sophie Haas atque Bärbel Schmied denuntiantur capiunturque in silva alta.[6] Posterius aliquis in nunnullis domis abstrudit machinas cinematographicas, ut demonstrare possit maritum suum concumbere in lectis alienis.[7] In parte secunda exempli gratia pumiliones artificiosae attonant[8] aut sucus frugum inficitur[9]. Mox etiam vir interficitur, cum cui Sophie Haas noctem ultimam degerat.[10] In narratiuncula proxima Sophie Haas et Dietmar Schäffer in campo tentorio latenter percontrantur mercatorem drogarum non legitimarum.[11]
Remove ads
Productio
Marie Reiners seriem invenit ipsa parumper in Eifla vivere coacta. Inquit se sensisse ut Sophie Haas, quae primum numquam manere vult, sed tum incipit tolerare amareque homines Hengasche.[12] Producta est series primum potissimum in Kallmuthe in Eifla, postero saepe in locis non in Eifla sitis. Multae scenae etiam in Rure Montuoso praelusae sunt ut Aubach taberna. Domus biocolytarum primum in Kallmuthe situs est, in parte secunda in Bornheim-Hemmeriche.[13] Series temptata fuit pro sex narratiunculas primum distributas anno 2008. Post rumorem bonum septem narratiunculae plus formatae sunt.[1] Anno 2012 pars secunda includens 13 narratiunculas praesentata est illoque anno secundam bonam efficacitatem conficit. A Iunio 2013 currunt labores partis tertiae, quae praesentabitur autumno anni 2014.[14] Narratiunculae partis primae secundaeque in linguam Italianam synchronatae et in canale Rai 1 sub nomine Homicide Hills – Un Commissario in campagna praesentatae sunt.[15]
Remove ads
Scaenici et partes
Hic scaenici prodeunt in ha serie:
Remove ads
Censura
Nunnulla diaria Germana recensunt seriem ut sequitur:
Studere crimina in loco Eiflae Hengasche non laetitiam gignit. Sane inspectare Sophian Haasem patrare fatum suum in angello atrissimo Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae. Series Consortii institutionum radiodiffusionum publicarum Rei Publicae Foederalis Germaniae comoediam lenitatis celebrat.– Patrick Bahners, FAZ.net[1]
Nonnumquam consilia scenae illustra tam cito sese consequuntur, ut vix liceat eos dignare, duntaxat non inter distributionem. Si exempli gratia biocolyta in veste officii excipit iactum monitionis collegae suae ore caperrato aureque clausum tento, praeclare absurdum est.– Sven Felix Kellerhoff, welt.de[31]
Remove ads
Nota
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads