Motrum

pagina discretiva Vicimediorum From Wikipedia, the free encyclopedia

Motrum
Remove ads

Motrum[1][2][3][4] seu motorium[5][6][7] est quodlibet instrumentum quod rerum motum generat, praecipue in genere electrico vel combustionis internae consistens.

Thumb
Varia motra electrica.

Motrum bene ut transductrum habetur quia energiam variorum generum in laborem (mechanicam energiam cineticam) convertit; omne autem alterae legi thermodynamicae obtemperante, motrum necessario calorem etiam producit.

Iuxta praecepta thermodynamica, motrum in inversum adhiberi potest, ubi energia mechanica (labor) in alia genera energiae convertitur et calor extrahibur a loco quodam. Hoc motrum, cum specialiter habetur ut calor extrahatur, refrigerans, refrigeratorium, vel refrigeratrum appellari potest.

Remove ads

Genera secundum functionem

  • Motrum servans
  • Motrum actuans
  • Motrum refrigerans

Genera secundum naturam

Thumb
Circulus quattuor ictuum (seu Otto circulus)
1. Initus
2. Compressio
3. Virtus
4. Exitus

Genera specialia secundum dimensionem

  • Motrum moleculare
  • Motrum nanometricum

Motor

Vocabulum ipsum motor, vel vim vel rem moventem significans, temporibus linguae latinae classicae inusitatum erat. Postea rarissime legitur: poeta Martialis Charidemum quendam appellat motorem cunarum,[8] sc. eum, qui Martialem infantem confortare solebat cunas quatiendo; praeterea motores dicebantur homines, qui lapides terminales vel terminos alios suo loco movissent.

Nexus interni

Notae

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads