Murex ferreus

From Wikipedia, the free encyclopedia

Murex ferreus
Remove ads

Mūrex ferreus est instrumentum bellicum, quod humi iactatur. Medio aevo dicebatur etiam calcitrappa (ae, f.), nomen inductum a calce et a trappa, quae idem valebat atque laqueus, pedica vel insidiae.

Thumb
Murex ferreus

Descriptio et usus

Quattuor habet aculeos. Ex his, unus semper sursum erigitur, dum ceteri tres, tripodis instar, illum erectum sustinent. Quattuor eius clavi sive aculei, ita disponuntur ut tetrahedron vel pyramis.

Murices ferrei, ad usum quod attinet, similes sunt minarum terrestrium: frequentes dispergebantur per campum, sive ad laedendos pedites, sive ad eorum vulneranda animalia, ut puta, equos, elephantos, camelos. Muricum insidiae illuc intendebant, ut impetus hostium retardaretur vel saltem ad aliam partem dirigeretur.

Remove ads

Loci Classici

"Nondum ad iactum teli pervenerant, cum Bion quidam transfuga, quanto maximo cursu potuerat, ad regem pervenit, nuntians murices ferreos in terram defodisse Dareum, qua hostem equites emissurum esse credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus evitari a suis posset." Curtii Historiae Alexandri Magni: 4, 13, 36

"Aviti spiritus egregius successor Scipio Aemilianus, cum urbem praevalidam obsideret, suadentibus quibusdam ut circa moenia eius ferreos murices spargeret omniaque vada plumbatis tabulis consterneret habentibus clavorum cacumina, ne subita eruptione hostes in praesidia nostra impetum facere possent, respondit non esse eiusdem et capere aliquos velle et timere." Valerii Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium Liber: 3.7.2

Remove ads

Nexus interni

Vicimedia Communia plura habent quae ad Murex ferreus spectant.
Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads