Tribulum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Tribulum,[1] sive tribula,[2] est machina rustica plostello trahaeve similis quae equis tracta segetem sua vi triturat.[3]

Varro ita hoc instrumentum describit:
- Id fit e tabula lapidibus aut ferro asperata, quae cum imposito auriga aut pondere grandi trahitur iumentis iunctis, discutit e spica grana; aut ex axibus dentatis cum orbiculis, quod vocant plostellum poenicum; in eo quis sedeat atque agitet quae trahant iumenta, ut in Hispania citeriore et aliis locis faciunt. (De re rustica 1.52)
Hodie tribulum mechanicum tractorio vehitur.
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externus
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
