Mycenae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Mycenae[1] (Graece Μυκήνη, Μυκῆναι) fuit urbs Argolidis in Graecia. Fuit praeclara urbs Aetate Aenea Graeciae. Hodie est clarus locus archaeologicus, quem Henricus Schliemann effodit.
Mythologica tempora
A Perseo, Iovis filio, conditae dicebantur[2], cuius filius Sthenelus et nepos Eurystheus quoque ibi regnarunt. Deinde rerum potiti sunt Pelopidae Atreus et Agamemnon qui Danaos bello Troiano ducebat atque tunc temporis potentissimus rex in Graecia habebatur. Posteri ruinas moenium et portam leonum admirabantur atque opus Cyclopum fuisse credebant[3].
- 'Persona Agamemnonis', persona aurea saeculo XVI facta, Mycenis anno 1876 ab Henrico Schliemann inventa
- Porta Leonina apud Mycenas
Remove ads
De excidio
Mycenae quinto saeculo a.C.n. (468 a.C.n. ?) ab Argivis vastatae sunt qui illius urbis incolas sibi adiunxerunt quia sola urbs potens in Argolide esse cupiebant atque validiores fore numero virorum aucto ad Lacedaemmonios repellendos putabant[4]. Scriptor Pausanias de zelotypia quoque scribebat ob gloriam quam sibi parassent Mycenaei qui anno 480 a.C.n. octoginta hoplitas regi Spartano Leonidae I ad Thermopylas miserant, cum ipsi Argivi quiessent[5]. Certe Spartani et Argivi civitates inter se inimicae erant, medios stare periculosum erat.
Remove ads
Fontes
- Pausanias libro secundo Descriptionis Graeciae cap.16
- Strabo, Geographica VIII.6.19
Nexus interni
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads