Nāgārjuna

From Wikipedia, the free encyclopedia

Nāgārjuna
Remove ads

Nāgārjuna (natus fortasse in India Meridiana[1] circa 150; mortuus circa 250; Mandarinice 龍樹, simpliciter 龙树, pinyin Lóngshù, Tibetana normativa mGon-po Klu-grub) fuit monachus, philosophus, scriptor, et sanctus e regione Andhra Pradesa in India ortus. Late unus e philosophis Buddhisticis maximi momenti aestimatur.[2] Praeterea, secundum Ioannem Westerhoff, ille est "unus e cogitatoribus maximi momenti in historia philosophiae Asianae.[3][4]

Thumb
Statua aurea Nagarjunae apud Monasterium Kagyu Samye Ling in Scotia.
Thumb
Statua Nagarjunae in monasterio Tibetano prope Kullu in India.
Thumb
Nagarjuna et octoginta quattuor Mahāsiddhi.
Thumb
Tabula geographica regni Satavahana, locos monstrans Amaravati, ubi Nagarjuna fortasse vixit (secundum Walser), et Vidarbha, ubi Nagarjuna natus est (secundum Kumārajīva).
Thumb
Exemplar Stupae Amaravati.
Thumb
Nagarjuna Serpentis Victor. Pictura Nicolai Roerich (1925).

Nagarjuna cum Aryadeva discipulo habetur conditor Madhyamakae, scholae Buddhismi Mahāyāna[5] quae "viam mediam" petit, ac defensor illius motus.[6][7] Eius Mūlamadhyamakakārikā (versus radicales de Madhyamaka) sunt textus maximi momenti qui inanitatem, cosmotheoriam Buddhisticam, tractat, permultos auctores commentariorum Sanscritorum, Sinensium, Tibetanorum, Coreanorum, Iaponiensium movens, atque iam diligenter legitur.[8]

Nāgārjuna etiam philosophiam Prajñāpāramitā orsarum excoluit, ac nonnulli fontes affirmant eum scripturas orbi terrarum retexisse quas a quibusdam nagis[9] recuperavit. Praeterea, nonnullos libellos de rasayana scripsisse, atque officium rectoris Nalandae meruisse memoriae traditum est.[10]

Remove ads

De vita et historia

Paene nihil de vita Nāgārjuna nobis traditur, quia narrationes exstantes nonnulla saecula post mortem scriptae sunt, plerumque Sinice[11] et Tibetanice. Secundum certas fabulas, ipse ex India Meridiana exortum est.[12][13]

Iconographia

Nāgārjuna saepe forma composita depingitur cui sunt proprietates hominum et nagarum.[14]

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads