Philosophia
studium sapientiae vel veritatis, per investigationem principiorum cogitationis humanorumque factorum From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Philosophia (etymologice 'amor sapientiae', Graece φιλεῖν 'amare' + σοφία 'sapientia') est studium sapientiae vel veritatis, per investigationem principiorum cogitationis humanorumque factorum. Qui philosophiae se dedicant philosophi nominantur. "Philosophia individua dimittit; neque impressiones primas individuorum, sed notiones ab illis abstractas complectitur; atque hoc prorsus officium est atque opificium rationis."[1]
Vide etiam paginam fere homonymam: 227 Philosophia.

Vocabulum philosophiae a Pythagora fictum est, quia sapientiam privilegium divinum putabat; ipse autem se sapientem (sophos) haberi nolebat. Amator sapientiae (vel scientiae) igitur dici malebat.
Philosophia hodierna multas definitiones habet, inter eas:
- Criticum studium omnium humanarum quaestionum;
- Rationale studium omnis sapientiae humanae;
- Studium quaestionum, quibus responsa non sint absoluta.
Partes speciales philosophiae sunt philosophia mentis, philosophia scientiarum, philosophia orationis, philosophia historiae, philosophia religionis, et ceterae.
Remove ads
Notiones philosophiae
Inter notiones philosophicas sunt philosophari; esse, essentia, quidditas, haecceitas, substantia, exsistentia, res, realitas; perceptio, spatium, tempus, conscientia, veritas; ratio, mens, memoria, voluntas, desiderium; bonus, officium, virtus, libertas; natura, societas, iustitia, potestas, civitas; ars, labor, historia, illuminatio, cosmotheoria.
Divisio
Praecipuae philosophiae notiones realitatis et veritatis (in metaphysica, logica, et ontologia), sapientiae (in epistemologia), boni et iustitiae (in ethice et oeconomia politica), et pulchritudinis (in aesthetica) sunt.
Philosophia dividitur in:
1. Philosophia essendi (seu metaphysica), quae subdividitur in:
1.1 Metaphysica generalis (seu ontologia) et
1.2 Metaphysica specialis.
Ontologia dividitur in:
1.1.1 Generalis,
1.1.2 Aetiologia et
1.1.3 Categorologia.
Metaphysica specialis dividitur in:
1.2.1 Theologia naturalis (seu theodicea seu soteriologia),
1.2.2 Cosmologia (seu philosophia naturae, cosmologia metaphysica, cosmologia philosophica) et
1.2.3 Philosophia hominis (seu psychologia metaphysica, psychologia philosophica, psychologia rationalis, anthropologia philosophica).
2. Philosophia cognoscendi (seu critica, epistemologia, gnosologia, theoria cognitionis, phaenomenologia, logica materialis, logica maior, criteriologia, ideologia, methodologia)
3. Philosophia operandi (seu ethica, philosophia moralis, moralitas, axiologia (in qua aesthetica, calologia seu theoria artis est) et sociologia philosophica). Subdividitur in:
3.1 Ethica generalis et iustitia socialis
3.2 Ethica specialis (in qua philosophia politica vel oeconomia politica est).
Logica (logica formalis seu logica minor) scientia quae agitur de causis alteris non est, sed de causis inmediatis. Cum mathematica, scientiae formales sunt.
Remove ads
Historia philosophiae
Plurum philosophorum nomina discere poteris s.v. index philosophorum.
Philosophia Occidentalis
Graecia
- Vide etiam Index philosophorum Graecorum


Origo philosophiae
Occidentalis traditio coepit in Graecia. Res prima fuit indagatio ἀρχῆς id est principii mundi. Philosophi praeclari fuerunt:
Philosophia classica
Circa 400 a.C.n., disputatio facta est cogitatio de homine. Philosophi, qui creaverunt classicam philosophiam in Europa, fuerunt:
Philosophia hellenistica
Roma
Romani eandem ferme viam rationemque philosophandi, i.e. sapientiam adfectandi, secuti sunt ac Graeci. Praeclari philosophi erant:
Mediaevalis philosophia

- Anselmus Cantuariensis
- Thomas Aquinas, Doctor Angelicus
- Avicenna
- Petrus Abaelardus
- Abulola Moarrensis
- Averroes
- Bernardus Claraevallensis
- Boethius Dacii
- Petrus Damiani
- Robertus Capito
- Robertus Grosseteste
- Albertus Magnus Doctor Universalis
- Rogerius Baco
- Bonaventura
- Petrus Lombardus, Magister Sententiarum
- Raimundus Lullius
- Eckhartus de Hochheim, Doctor Seraphicus
- Ioannes Duns Scotus, Doctor Subtilis
- Guillelmus de Ockham, Doctor Incincibilis
- Ioannes a Ripa, Doctor Subtilissimus
- Franciscus Petrarcha
Philosophia Temporis Renatarum Artium
- Rodolphus Agricola
- Iohannes Althusius
- Ioannes Bodinus
- Carolus Bovillus
- Iordanus Brunus Nolanus, Frater
- Thomas Campanella
- Renatus Cartesius
- Nicolaus Cusanus Cardinalis
- Nicolaus Copernicus
- Marsilius Ficinus
- Petrus Gassendus
- Ioannes Picus de Mirandola
- Franciscus Patritius
- Samuel Pufendorf
- Petrus Ramus
- Benedictus de Spinoza
- Faber Stapulensis
- Franciscus Suarez
- Franciscus de Victoria Nova
- Dominicus de Soto
- Bernardinus Telesius
- Laurentius Valla
- Ioannes Ludovicus Vives
- Benedictus Pereira
- Petrus Pomponatius
- Augustinus Steuchus
- Theodoros Gazes
- Basilius Bessario
- Donatus Giannotti
- Iohannes Locke
- Godefridus Guilielmus Leibnitius

Hodierna philosophia



Philosophia pessimismi
Philosophia Institiae Socialiae
Philosophia neo-Aristoteliana
Philosophia analytica
Philosophia marxistica
Philosophia existentialistica
Philosophia post-moderna
Philosophia phaenomenologica
Hermeneutica
- Ioannes Georgius Gadamer
- Paulus Ricoeur
- Antonius Gerards
Philosophia Sinica
Philosophia Confuciana
Philosophia Daoistica
Philosophia Mociana
- Mocius seu Micius
Aliae doctrinae
Philosophia Indica
Philosophia Brahmanica
- Rāmānuja
- Ādi Śaṅkara
Philosophia Buddhica
Remove ads
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads