Nucleus spinalis nervi trigemini
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Remove ads
Par nucleus spinalis nervi trigemini est nervi trigemini nucleus sensorius, quod est, ut uterque nucleus hic fibras nervales sensorias eiusdem lateris a corpore peripherico recipit. Est continuatio medullae spinalis cornuum dorsalium (substantiarum gelatinosarum). Nimirum forma eius longitudinalis in trunco encephali videtur.
![]() |
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Dividitur nucleus spinalis in partes tres subnucleos:
- pars oralis (Subnucleus oralis)
- pars interpolaris (Subnucleus interpolaris))
- pars caudalis (Subnucleus caudalis)
Munus principale est doloris transmissio (nociceptio)[1]. Informatio haec in parte nucleo pararachiali transmittitur[2]. Nuper subnucleum oralem quoque momentum certum neuralgiae nervi trigemini habere suspicatum est[3].
Remove ads
Anatomia
Subnucleus caudalis
In subnucleo caudali certa ordo somatotopica invenitur: Trans tractum spinalem nervi trigemini fibrae nervales doloris temperaturaeque ab latere terminant, ita ut
- superius fibrae nervi mandibularis,
- in medio nervi maxillaris, denique
- inferius nervi ophthalmici
in subnucleo caudali terminant. Terminant hic quoque fibrae nervorum cranialium VII, IX, X.
Notae
Nexus interni
![]() |
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads