Obelus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Obelus (Graece ὀβελός 'veru') est nota quaedam, quae varias figuras et varios usus habet. Apud antiquos nota critica vel virgula censoria,[1] apud recentiores etiam nota typographica praesertim in divisione mathematica adhibita. Forma principalis tamquam verus iacentis ( — ) habet speciem, quae deinde variis appendiculis ditata est.
Virgula censoria
Zenodotus Ephesius (floruit anno circiter 280 a.C.n.) est, qui primus fertur obelo usus esse virgula censoria, qua dubios aut spurios versus Homeri expungeret.[2] Eandem deinde notam Aristarchus (floruit exeunte saeculo III a.C.n.) usu recepit. Obelus in sinistro margine versus suspecti praenotari solebat,[3] sicut in Il. 11.515, quem versum Aristarchus expungere voluit:[4]

]
- ἰητρὸς γὰρ ἀνὴρ πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων
— ἰούς τ' ἐκτάμνειν ἐπί τ' ἤπια φάρμακα πάσσειν.
Obelus etiam cum variis appendiculis et in variis positionibus invenitur, sicut virgula inter puncta ducta (÷), qui lemniscus appellatur. Virgula autem cum puncto subnotato hypolemniscus ( –̣ ) est.[5] Praeterea metobelus est, cuius forma varias figuras (q.s. :, /. , ٪, ܌ ) habet.[6]
Crux critica ( † ), qua †verba dubia† in editionibus auctorum antiquorum notantur, hodie saepe obelus appellatur.[7]
Remove ads
Notae
Bibliographia
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads