Odalisca
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Odalisca[1] (Hispanice Italiceque odalisca < Turcice odalık) in Imperio Ottomanico fuit serva, aut rarius concubina, quae in serraculo(en)[2][3] sultani vivebat.

Etymologia

Vocabulum odalisca ab verbo Turcico odalık 'cubicularia' oritur. Vocabulum oda Latine 'cubiculum' significat.
Status
Odaliscae fuerunt cubiculariae in gynaeceis, sed aliquando aliquae concubinae factae sunt. Illae non domino serraculi, sed suis concubinis et uxoribus serviebant, saepe servae quae homines ditissimi Ottomanici sultano donabant. Universe, uxor sultani odalisca in sua potestate habebat.
Tamen, si odalisca pulchra aut optima saltatrix vel cantrix erat, illa edocebatur ad concubinatum. Si seligebatur, sultano serviebat et post coitum coniunx sultani faciebatur.
Remove ads
Fortuna

Pictores Europaei, exempli gratia Iulius Iosephus Lefebvre(fr) et Gulielmus Seignac(fr) et Marianus Fortuny(es), saepe odaliscas nudas pingebant, sed hae mulieres vere vestitae erant. Multae tabulae Europaeae quae odalisca effigunt eroticae sunt.
Anno 1814, Ioannes Augustus Dominicus Ingres pictor Francicus tabulam La Grande Odalisque ('Magnam Odaliscam') pinxit: cuius corpus deformatum videtur, quia Ingres tres novas vertebras mulieri addidit.[4] Postea Ingres L'Odalisque à l'esclave 'Odaliscam cum Serva', aliam tabulam, pinxit.[5]
Saeculo undevincesimo Franciscus Hayez pictor Italicus aliquot tabulas de odaliscis, saeculoque vicensimo Henricus Hadrianus Tanoux(fr) pictor Francicus picturas orientalistas de eis pinxerunt.
Notae
Bibliographia
Nexus interni
- Ḥammām
- Köçek
- Servitus
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads
