Ordo Fratrum Praedicatorum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Ordo Fratrum Praedicatorum vel simpliciter Dominicani est ordo religiosus anno 1216/1217 conditus, iussu papae Honorii III, magistro Dominico Oxomensi. Adnominatio vulgariter, sed minus recte, explicatur quia Dominicani "canes Domini" essent.[1] Sunt tres ordinis rami: unus fratrum, alius monialium clausurae obligatarum, tertius sororum regularium atque virorum mulierumque saecularium.


Prullianum, monasterium sive refugium feminarum, ante ordinem anno 1206/1207 conditum est. Anno 1215, adiuvante Fulcone, episcopo Tolosano, Dominicus congregavit homines in ordinem praedicatorum Tolosae, ubi mox conventus S. Romani oritur. Dominicus mense Decembri 1216 et Ianuario 1217 bullas "Religiosam vitam" et "Gratiarum omnium" recepit a papa Honorio III, qua auctoritate ordinem Fratrum Praedicatorum constituit. Conventus virorum S. Iacobi Parisiensis, S. Nicolai vinearum Bononiensis et S. Crucis Segobiensis mox conditi sunt, et sine mora Palentinus et Montispessulanensis; feminarum eodem fere tempore Matritensis, Romanus, Bononiensis.
In ecclesia S. Nicolai Bononiensi generalia Ordinis capitula primum et secundum annis 1220 et 1221 habita sunt. Ibidem mortuus est ipse Dominicus Oxomensis die 6 Augusti 1221.
Inter primos annos Ordinis condita sunt octo studia generalia, quorum plurima iuxta universitates sedebant, videlicet: Lutetia, Monspessulanus, Colonia, Bononia, Neapolis, Oxonia, Barcino, Cadurcum, quibus fortasse Tolosa addenda sit.[2] Studium conventuale Dominicanum Romae ad basilicam Sanctae Sabinae anno 1222 constitutum, mox in studium provinciale erectum est.
Medio Aevo quidem Dominicani multum sanctae inquisitioni faverunt. In iis clarus fuit sacerdos Hispanicus Thomas a Turrecremata.
Remove ads
Provinciae ordinis
- Provincia Hispaniae
- Provincia Tolosanae
- Provincia Franciae
- Provincia S. Dominici in Italia
- Provincia Romana S. Catharinae Senensis (Italia)
- Provincia S. Thomae Aquinatis in Italia
- Provincia Provincia Teutoniae (Germania)
- Provincia Angliae
- Provincia Poloniae
- Provincia Aragoniae (Hispania)
- Provincia Bohemiae (Cechia)
- Provincia Croatiae, Annuntiationis B. M. V.
- Provincia Portugalliae
- Provincia Beticae (Hispania)
- Provincia Neerlandiae
- Provincia Hiberniae
- Provincia Sancti Iacobi in Mexico
- Provincia S. Ioannis Baptistae de Peru
- Provincia S. Ludovici Bertrandi de Columbia
- Provincia S. Catharinae Senensis de Ecuador
- Provincia Dominae Nostrae de Rosario (internationalis)
- Provincia S. Rosae in Flandria (Belgica)
- Provincia Argentinae
- Provincia S. Ioseph in S. F. A. S. (USA)
- Provincia Melitensis S. Pii V (Malta)
- Provincia S. Dominici Canadensis (Canada)
- Provincia SS. Nominis Iesu in S. F. A. S. (USA)
- Provincia S. Alberti Magni Germaniae Superioris et Austriae
- Provincia S. Alberti Magni in S. F. A. S. (USA)
- Provincia Assumptionis B. M. V. in Regionibus Australiae et N. Zelandiae
- Provincia fr. Bartholomeai de Las Casas in Brasilia
- Provincia Assumptionis B. M. V. in Helvetia
- Provincia Reginae Martyrum in Vietnam
- Provincia Philippinarum
- Provincia S. Martini de Porres in S. F. A. S. (USA)
- Provincia S. Ioseph Opificis in Nigeria
- Provincia Indiae
- Provincia Dominae Nostrae de Rosario de Slovacia
- Vice-Provincia Filii Mariae de Pakistan
- Vice-Provincia S. Vincentii Ferrer de America Centrali
- Vicariatus Generalis Hungariae
- Vicariatus Generalis S. Laurentii Martyris de Chile
- Vicariatus Generalis S. Thomae Aquinatis in Belgio (Belgica)
- Vicariatus Generalis Rei Publicae Democraticae de Congo
- Vicariatus Generalis Africae Australis
- Vicariatus Generalis Reginae Sinae (Taivania)
- Vicariatus Generalis SS. Angelorum Custodum in Lithuania, Lettonia et Estonia
- Vicariatus Generalis Russiae et Ucrainae
- Vicariatus Generalis S. Crucis de Puerto Rico[3]
Remove ads
Fontes
- 1206-1260 : Gerardus de Fracheto, Vitae fratrum Ordinis Praedicatorum
- 1204-1496 : Gerardus de Fracheto, Cronica Ordinis (ab aliis continuata)
- 1349-1453 : Chronicon Petri de Arenys
- 1366-1388 : Chronicon breviusculum Ioannis de Mena
- 1510-1615 : Antonio de Remesal, Historia de la Provincia de S. Vicente de Chiapa y Guatemala de la orden de nuestro glorioso padre Sancto Domingo (Matriti: Francisco de Angulo) textus
Remove ads
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads