Orela

urbs in Russia From Wikipedia, the free encyclopedia

Orela
Remove ads

Orela[1] (Russice Орёл, tr. Orël) est urbs in Russia Europaea, ad flumen Occam in ostio Oreli[2] fluvii sita, metropolis regionis Orelensis Foederationis Russicae. Circa 320 milia incolarum (anno 2016) habens, valens sedes industriae et mercaturae atque locus intersectionis viarum magni valoris est.

Quick facts
Thumb
Orela, via Karačevskaja, 35
Remove ads

Historia

Orela anno 1566 ut arx condita est. Ab anno 1796 fuit metropolis gubernii Orelensis, quod ad annum 1928 exsistebat. Ab anno 1937 urbs est sedes administrativa regionis Orelensis. Tempore Belli Magni Patrii pugnae gravissimae in regione Orelae acciderunt. Urbs ipse, die 3 Octobris 1941 ab exercitu Germanico occupata, die 5 Augusti 1943 a copiis Sovieticis liberata est. In honorem liberationis Orelae et Bielogrodae Moscuae salutatio e 124 gunnis producta est, quae tempore belli illius fuit prima talis salutatio, liberationem urbium Sovieticarum signans. Propterea, Orela (una cum Bielogroda) cognominata est "urbs salutationis primae". Anno 2007 autem Orela una e primis in Russia titulum "Urbis gloriae militaris" obtinuit.

Remove ads

Incolae notabiles

Ioannes Turgenev, Paulus Sternberg, Michael Bachtin, Ioannes Fomin Orelae nati sunt. Petrus Kireevskij in villa sua prope Orelam sita mortuus est.

Notae

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Remove ads