Occa
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Occa[1], vulgo Oca (Russice Ока), etiam υτ Aucensis fluvius[2] nota, est magnum flumen in Russia Europaea, Rha fluminis accolarum dextrorum maximus. Eius longitudo circa 1500 chiliometra est.
Vide etiam paginam discretivam: Occa (discretiva).

Remove ads
Fluxus
In regione Orelensi prope Alexandrovkam vicum oritur; per elevationem Russiae Mediae[3] ad septentrionem in valle profunda fluens, in Orela urbe aquas Orlici accipit. In regionem Tulensem intrat et Uppam accolam accipit, post in regione Calugensi Ugram, ubi et Caluga regionis caput ad Occam sita est. Prope ad Calugam ad orientem vertit. A Serpuchovia ad Stupinopolim per confinium regionis Moscuensis et Tulensis fluit. Mosco accola in Columna urbe accepto ad meridiem et orientem per regionem Resaniensem in Resaniam fluit. Post Casimoviam per confinium regionis Volodimiriensis et Novogardiensis Inferioris flluit, ubi et Muromum urbs ad Occam situm est. In Novogardia Inferiore in Rha flumen effunditur.

Remove ads
Accolae
Inter flumina quae in Occam influunt numerantur (a fontibus ad ostium):
Urbes ad ripas sitae
Inter urbes in eius ripis sitas sunt:
- Orela regionis Orelensis caput
- Caluga regionis Calugensis caput
- Serpuchovia regionis Moscuensis
- Stupinopolis ibidem
- Kochira ibidem
- Columna ibidem
- Resania regionis Resaniensis caput
- Casimovia eiusdem regionis
- Muromum regionis Volodimiriensis
- Paulopolis ad Occam regionis Novogardiensis Inferioris
- et ipsa Novogardia Inferior regionis caput
Notae
Nexus externi
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads

